Latin
ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 295
Unproofread scanNot analysed yet
Wallensteinius Danos classe territare volens, a Dantiscanis solum modicum numerum navium accepit, assentiente Rege Polonorum; cui optima haec occasio videbatur ad fraenandam deinceps &Suecorum ferociam; Hispanicas etiam naves frustra praestolatus, consilium differre in aliud tempus coactus est. Tantum interea Germanis metum incusserat Caesaris potentia, ut ipse Bavariae Dux clandestinis legationibus Galliae &Britanniae Regum auxilia sollicitaret, qua tamen spe, flagrante adhuc bello inter eosdem, exciderat. Hispaniae Rex misit ultro naves quasdam, quae ad obsidendam Rupellam Gallos nvarent, auxilia imposterum majora pollicitus, cum expediret ipsi, bello diuturno implicari Gallos, ne isti consilia, quae animo volvebat, turbarent. Regi Galliae, quo minus auxilia Mantuano mature ferre posset, non modo Rupellae obsidio, sed &Regina Mater obstabat, Mantuano, seu Nivernensi insensa, quod in turbis intestinis socias operas junxisset rebellibus, &Gasto Dux Aurelianensis Mariam Mantuani filiam nimium deperiret. Carolus Emanuel Sabaudus fato fungebatur A. 1630, Princeps magnitudine animi, consilio, ac bellica scientia excellens, quem tamen cupiditas proferendi imperii limites continua agitabat, unde extinctus videbatur tempore Italiae opportuno. Nam cum Caesar amoturus ex Germania, missurusque mox in Italiam crederetur Fridlandium, vel invitum; Sabaudus insensus Hispanis egerat cum illo occulte, ut Mediolanensem Provinciam sociatis viribus invadentes suam uterque injuriam ulciscerentur. At sensisse ferunt Carolum morti proximum, quo se praecipitem dedisset; itaque cremanda curasse, quaecunque ultro citroque in eam rem scripta fuissent. Mediolani maxime fuere A1630, qui venena per templa spargerent perque vias, &tanta in veneficio inerat saevitia, ut infecti protinus sere exstinguerentur. Indicio delato ad magistratum, habitae quaestiones, sontes damnati, &exlant illa in urbe rudera aedium dirutarum, in quibus ad coquenda medicamenta congregabantur. Crudelitatem in excidio Magdeburgico patratam in Tillium rejicit Autor, ut &culpam cladis ad Lipsiam, quae quidem Pappenhemio alii tribuunt, Gustavum Suecorum Regem in praelio ad Luzenam inter ultimos fere pugnantem occubuisse, refert Noster, &Lauenburgicum a suspicione eaedis absolvit, quod ex armigeris duobus, qui prope Regem periere, alter usque in diem posterum superstes ita rem narraverit, ut nullam Lauenburgicus suspicionem incurrere possit. Moderationem Regis in Catholicos propensioni ejus in hanc religionem adscribit, tum quod famam quaesierit apud eosdem, ut faverent ad Germanici Imperii culmen tendenti.