# Acta eruditorum 1729 295-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/295-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/295-2

Decessit & mox Sigismundus Archi-Dux Oenipontis; cum in eo esset, ut sibi matrimonio jungeret Hedwigen Palatini Sueabachiensis, (lege Sulzbacensis) filiam; sed obstabat Caesar, ne forte, si prius susciperet ille filium, in petenda dignitate Regis Romanorum, filio ex se nascituro fieret controversia; cujus rei fides sit penes Autorem. Edictum Romae 1674 fuerat promulgatum, quo vectigalia nova solvere omnes, nullo penitus, ne ipsis quidem legatis Regiis, exceptis, jubebantur. Regibus tamen dira minitantibus, Edictum, quoad legatos, brevi fuit rescissum. Visirius in obsidione Viennae in eo peccasse observatur, quod partem exercitus trans Istrum, ut opprimeret in itinere Polonos, aut certe, ne cum Lotharingo conjungerentur, impediret, mittere neglexisset, & posteaquam movisse cognovit conjunctis viribus Germanos ac Polonos, consilium salutare Budensis Bassae detrectasset, qui, ut caesis arboribus, alibi vallo fossaque aut lapidum congerie facta aditum contra hostes praemuniret, autor ei fuerat. Jacobum, Regis Johannis Polonici filium, cum prope Vagum fluvium parum abesset, quin circumventus a Turcis caperetur, ipsius Patris succurrentis manu ereptum atque ita servatum esse, Noster testatur. Peloponneso Venetorum ditioni subjecta factum SCtum, ut statua aenea Imperatori Mauroceno in armamentario Decemvirorum poneretur, quod quidem decretum antea fuerat nemini, utque ex adjecta Venetorum imperio Provincia cognomen familia sortiretur, inscribebantur verba: Francisco Mauroceno Peloponnesiaco viventi Senatus. Josephum Regem Romanorum creatum, etiamsi annum aetatis duodecimum vix ineunti lex obstaret, qua cautum, ne octodecim annis minor Rex dicatur, statuit Autor; qua quidem de lege nihil constat inter Germanos. Prolatis Illyrici finibus & Peloponneso occupata jus perpetuum Venetis concessit Pontifex eligendi Episcopos urbium captatum. In Comitatu Sepusiensi hyberna ceperant Germani, ringentibus Polonis, quod Sigismundus Imperator idemque Pannoniae Rex illum oppignorasset Uladislao Regi Poloniae, nec Maximilianus Archi-Dux Austriae fuisset ex captivitate dimissus, nisi lege jurata, ut ab Hungariae Regibus Comitatus iste nunquam repeteretur. Tandem intervenientibus Pontifice Venetisque, res eo deducta est, ut Caesar de recuperando Comitatu desperans promitteret, Germanos ibi imposterum non hybernaturos. A 1693 lex Venetiis perlata, ne facile Princeps Venetorum creaehe aut nur magis V

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
