# Acta eruditorum 1729 3-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, EVSAAVPAAPP. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/3-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/3-2

Addam huic demonstrationi aliam, methodo de maximis & minimis innixam, quam perinde ut priorem etiam atque etiam ab iis omnibus considerari velim, qui alteram hypothesin etiamnum amplectuntur. Quoniam concurrentibus corporibus non elasticis A & à in puncto quovis alio quam C, verbi causa in D, semper post conflictum aliquid virium & motus restat, sequitur, ut summa virium absolutarum constanter major sit, si concursus fiat in aliquo puncto D, quam si fiat in ipso centro gravitatis C, ubi vires absolutae aequales sunt viribus relativis per conflictum absumendis. Jam AXAC. 4. a) a C. minima est inter omnes quantitates AXAD244 Xa Du; sed AX AC haudquaquam minima est inter omnes quantitates AXADZAXAD. Ergo vires non juxta ipsas celeritates, sed iuxta earum quadrata aestimandae sunt. Coronidis loco illud adhuc notare licet, in corporibus elastica virtute destitutis, non, si vires directe oppositae sint aequales, sed potius si habeant proportionem inversam massarum, seu si summa virium absolutarum aequalis sit summae virium relativarum, istas vires se invicem sustinere ac consumere; nec porro actiones & reactiones corporum aequales esse, nisi etiam massae fuerint aequales. Est enim actio corporis Aad reactionem corpoAa? vὲ χ2Λα ψυχλα κris a, ut AXAG ad a X a CI, hoc est, ut caca QV. 24. hoc est, ut a (V+ κγ. ad A (VAu), hoc est, ut a ad A, sive in ratione reciproca massarum: quod vereor ne plerisque ingens paradoxum videatur. Sed ratio & experientia sic statuere jubent. Loquor vero de actionibus & reactionibus corporum concurrentium, & quidem libere afque in spatio vacuo concurrentium; non autem de actionibus corporum, quae alia trahunt vel premunt, vi continuo repetita, & resistentiae pariter repetitae aequali. Horum enim aliam esse rationem non arduum est offendere. De cetero leges ac regulas, quae observari in corporum concursibus solent, jam inde ab aliquo tempore, non minus sine axiomate illo, de aequalitate actionis & reactionis, quam sine principio de vi inertiae (nam & hanc non satis probare possum) tradere ac demonstrare meis auditoribus consueri. DE ARTICULIS, LIGAMENTIS ET MUsculis Hominis incessu statuque dirigendis Observationes AUGUSTINI FRID. WALTHERI, S. M. Polon. Reg. & Elect. Saxon. Archiatri, Prof. Anatom. & Chirurg. Publ. ac Minor. Colleg. Princ. Socii. Lipsiae, apud Jo. Frid. Gleditschii B. Fil. 1728. 4. Plag. 18. Tab. 4.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
