Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 3-4
Unproofread scanNot analysed yet
Haec vero periodus, quamvis centum triginta &octo annorum spatio tantum absolvatur, tot tamen singularia complectitur, ut si rerum momenta dicendarum respicias, primae illi dignitate vix cedat. Videas enim hic licet copiosas, de medicis ab excessu Hippocratis illustre nomen adeptis, philosophis item ejusdem temporis, Aristotele praecipue, quorum opera medicae artis fines sunt amplificati, dissertationes, cum jucunda digressione de medicis in historia Alexandri M. commemoratis: delecteris, si vetera amas, curatius cognoscere duumviros in sua arte apud graecos tunc summos Herophilum atque Erasistratum, quorum licet ingenii monumenta, nominis tamen fama neutiquam intercidit, eorundemque merita, discipulos, inventa: descendas porro ad sectae Empiricae contemplationem, quam primus amplexus est Philinus Cous, non ratiociniis, frigidis saepe, captiosis, ineptis, sed ἔμπειρία experientia medicae artis sacra intrari existimans, non destitutus sententiae suae asseclis, Apollonio, Glaueia, Heraclide Farentino, abis: hujus denique familiae cognitione penitiori instructus intelligas, qua ratione iisdem temporibus in tres partes, διαιτητικὴν, quae victu, φαρμακευτικὴν, quae medicamentis, &χειρουργικὴν, quae manis mederetur, medicina, autore Celso, diducta fuisse perhibeatur; ultimo tandem loco de statu Medicinae apud Romanos, donec relicta Peloponneso Archagathus, Lysaniae filius, A. V. DXXXV Romam adiens, primus ibi publicam artis hujus professionem facere institueret, erudiaris. His vero sedula sic lectione absolutis, non poterit non apud omnes maximum &secundum operis hujus praeclarissimi tomum proxime evolvendi desiderium oriri, quibuscunque modo vel medicae artis solidior tractatio, vel elegantioris doctrinae amor cordi est; qui adeo partim nobiscum Autori Celeb. propitias porro Musas apprecabuntur, partim vero ipsius nomen inter medicos humanitatis statores atque vindices tum Cel. Jacobo Burchardo jugiter celebrabunt. A DISCOURPER Anserere terrae MENSIS JUNII AMDCCXXIX.