# Acta eruditorum 1729 3-5

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, LRULIIORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/3-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/3-5

Faciendo igitur BC= AB & complendo triangulum ABC fingula elementula STXV exprimere singulas percussiones elementares, quae in corpus A celeritate AS jam latum pro ingenerando novo gradu celeritatis SV fieri a corpore percutiente debeant, & aream trianguli ABC exponere summam omnium percussionum elementarium, quae in corporis percutientis incursu versus A fieri & a corpore A recipi debeant. Unde jam sponte sua fluit, summam illarum percussionum, consequenter vim vivam esse proportionalem quadrato celeritatis AB. Vi hujus hypotheseos vim vivam definiri posse arbitratur per summam omnium percussionum elementarium, quae impendi debent a corpore aliquo moto, donec id alteri quiescenti elastico & aequali imprimat inotum conceptum cum finito aliquo gradu celeritatis. Nicolaus Bernoulli exhibuit Dissertationem de motu corvorum ex percussione, in qua probleina solvit de inveniendis duorum corporum directe sibi occurrentium velocitatibus post ictum, datis eorum massis & velocitatibus ante eundein. Frater vero Daniel Bernoulli examen proponit principiorum Mechanicae & demonstrationes geometricas de compositione & resolutione virium. Demonstrationem receptam compositionis virium ex P compositione motus impugnat, qua nimirum stabiliri solet, actionem simplicem pofig. 5. tentiae per diagonalem AD actioni compositae e certerea rerum e MENSIS AUGUSTI A. MDCCXXIX. sitae potentiarum per latera AB & A C aequipollere, pariter ac se res habet in parallelogrammo elementari Acdb.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
