Latin
3.5 to 3.8
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 3.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Vim expansivam esse ignem, sive calorem, seu Solem; vim contractivam frigus &Salia, seu tellurem, Lunam &planetas, &omnes adeo materiae portiones componi infinite variis gradibus &combinationibus caloris atque frigoris invicem permixti ac temperati. Vim unam agentem in sui similem eandem promovere, sed, si expansiva agat in contractivam minorem, eam hanc adaugere, &in simili casu adaugeri etiam expansivam, scilicet si contractiva agat in expansivam se minime superiorem. Atque haec principia multo rectius inservire existimat phaenomenorum explicationi, quam vulgo recepta principia philosophiae corpuscularis. Dum ad pneumatica, hoc est, acrometrica, &hydrostatica progreditur, id imprimis agit, ut actionem spatii realis seu extensionis, seu plenum activitate varia praeditum adstruat, idem sequi ostendens inter alia ex notionibus Mathematicorum &philolophorum passim obviis, ne videatur confinxisse, quae a principiis ceterorum prorsus abhorreant, sed talia tradidisse, quae alii vel ultro largiri debeant, nisi sua deserere principia velint. Explicat praeterea phaenomena ad aerometriam &hydrostaticam spectantia per vim suam contractivam &expansivam. Ita Mercurius in harometro juxta Nostrum non gravitate aeris sustinetur, sed ascendit, quod coelo sereno vis expansiva aëris, tempestate autem frigida vis contractiva ejusdem augeatur. Dum denique ad Opticam, Catoptricam &Dioptricam examinandini accedit, primum Cartesium &Newtonum impugnat, quorum ille reflexionem &refractionem ab impulsu &resistentia, hic ab attractione derivat Multa quoque objicit contra ea, quae Leibnitius in his Actis A. 168. p. 185 de refractione tradit, &inter alia reprehendit, quod argumento à finibus rerum desumto justo ampliores assignet limites, cum eodem uti non liceat, nisi ubi factum, cui finis assignatur, per experimentum fuerit stabilitum, secus ac suaserit Leibnitius. ipsam autem refractionis legem in finibus assignatam nondum adeo evidentem esse existimat, quemadmodum vulgo putetur. Inter foetus quoque imaginationis refert divisionem luminis in radios rectilineos, quasi exigua filamenta, nec parallelismum radiorum solarium per infinitam solis distantiam probari affirmat, neque etiam parallelismum admittit in radiis ab objecto vicino NENDA. MENSIS. JUNII. A. MDCCXXIX. noculum propagatis. Impognat etiam radiationem punctorum visibilium in Optica suppositam, nec aequalem fert luminis per spatia quaquaversum diffusionem. Negat etiam per lentes convevas radios luminis ab eodem puncto visibili egressos in eodem uniri, nec probatum esse existimat, axes penicillorum luminis in lirectum jacere inter punctum radians &punctum imaginis eidem respondens. Verbo, non datur principium in Optica receptum, quod non evertat Noster atque rejiciat tanquam veris luminis atque medii, per quod propagatur, proprietatibus adversum.