# Acta eruditorum 1729 30

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, CATALECTA RABBINICA, IN USUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/30

Haec multo labore doctaque sollicitudine confecta, ordine Alphabetico, formulas dispatalidi veterum Rabbinorum, quibus in Talmude Babylonico, (optaremus, & simul Hierosolymitanum fuisse consultum) nec non Dυ7, Rabboth, Jaleut &c. sunt usi, diligentissime conquisitis exemplis recenset & exponit. Ex his qui specimen desiderat, legat, quae de controversia Schammeanorum & Hillelianorum, an prius coelum quam terra sit creatum, de diverso vocis VAN significatu, Exod. XII, 18, & Lev. XXIII, 40, de poenia plagiariae, &c. habet, quae uberum probant, sub his formulis haud pauca exhiberi, quae lectorem simul docere & delectare possunt. Philippi Aquinatis libelliis, de tredecim modis exponendi Pentateuchum, ob aliquàm suuilitudinem, sequitur. Excipit ne Spicilegium Anonymorum & Pseudonymorum librorum Rabbinicorum, Gabriclis GrodAecki, Prol. Phil. Gedanensis, qui hic in libelli titulo Gymnasii Patyli Rector salso dicitur, cum eam provinciam jam pridem sullinuerit Cl. Schelguigius. Libellus notis Edzardianis, Normadnianis aliisque locupletatus comparet, nominaque librorum ordine Alphaberico exhibet, cum additis doctis observationibus, e C, de Pseudo. Eldado, de errore Bartolocgii, quando Hya * Brand-Spiegel legit Barnati-Spiegel, de ejusdem opinione, quòd duplex fuerit R. Juda sanctus, & aliis pluribus. Agmen tandem claudunt excerpta Rabbinica; videlicet ex R. S. B. Melech quaedam in Genesin, Kimchio in Jes. VI, Abarbanele in 2 Sam. XXII & i Reg. VIII. R. A. Esra in Exod. XXI, uni & Majemonidit Hilę. Edoth, cum Kesel Mische, ac Massech. Sebhachim chim & Schabbath cum tot tandemque c. 1 Mass. Sebhachim cum Gemara. Sed nec intactam relinquere volumus Cel. Millii praefationem, toti libro praemissam. Hic contra eos, qui superficiaria quadam eruditione contenti, Rabbinicos libros lectione indignos judicant, Talmudistarum morem sub sabulis sublimiorem sapientiam recondendi defendit, & de singulis, quos hocce fasciculo exhibet, libellis quaedam praefatur, &, hoc agendo, Aquinatis septem priores modos exponendi S. Scripturam exemplis Talmudicis egregiis illustrat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
