Latin
Cap. II
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 300
Unproofread scanNot analysed yet
Scilicet ab Etruscis potius, primitivis Italiae incolis, accepisse videntur Romani consuetudinem exhibendi populo solennia quaedam gladiatorum spectacula; qui illa in mortuorum ab initio honorem, quos delectari profuso humano sanguine falsa religione inducti credebant, ad defunctorum sepulchra instituentes, vivorum posthaec etiam gloriae destinabant. Primum hujus generis spectaculum Romae a fratribus Marco &Decio Brutis A. V. CCCCXC editum fuisse in foro boario, funebri memoria patris cineres honoraturis, Valerius Maximus autor est Lib. II Cap. IV. Successu temporis, cum crescente in dies luxu post bellum Punicum secundum varii generis animalia ex Africa Romam secum illi abduxissent, primus Marcus Fulvius memoratur A. V. DLXVIII praeter Athletarum ludos, bestiarum quoque, Leonum ac Pantherorum, pugnas suis suntibus populo exhibuisse; cujus exemplum sequuti, Marcus Scaurus Aedilis munus fecisse centum &quinquaginta tigrium, quinque Crocodillorum &Hippopotami unius, Sulla autem Praetor centum Leonum pugnam instituisse leguntur; quos tamen iterum longo inservallo post se reliquit Pompeji Magni, Juliique Caesaris magnificentia. Hactenus quidem in consuetis spectaculorum locis atque theatris, Circo itidem maximo edita fuerant; quae cum minus adspectantibus commoda, minus etiam quandoque a feris bestiis, elabendi pugnae loco spatia captantibus, tuta usu temporis deprehenderentur, occasionem praebuerunt novum theatrorum genus inveniendi. Primus istiusmodi operis specimen dedit ac Amphitheatrorum aedificationi quodammodo praelusit Maximus Curio, vel una Ciceronis familiaritate, scriptisque ad illum epistolis notissimus; qui, cum parentis funeri munere aliquo bestiario parentare instituisset, neque tamen census sufficere vellet EN ET MENSIS JULII A. MDCCXXIX.