Latin
Cap. III
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 301-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. cessorum conatus, vota, instituta, longissimo intervallo superavit; &,si Martiali poetae fides, Epigr. lib. I Ep. I, barbara Pyramidum Aegyptiarum miracula operis majestate atque superbia est antegressus. Vocabatur haec moles Romanis vulgari appellatione Coliscum &Colosseum; non, quae sententia est plurium consensu recepta, quod penes Colossum Neronis exstructum fuerit illud Amphitheatrum Vespasiani, sed propter insignem suam magnitudinem, quemadmodum apud Suetonium in Caligula Cap. XXXV. Esius Proculus ob egregiam corporis amplitudinem &speciem Colosseros (rectius legas Colosseos) dictus fuerat. V. Hesychium in Κολοσσία.