Latin
Cap. III
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 303
Unproofread scanNot analysed yet
Dictum supra fuit, non Romae tantum, sed in aliis quoque Romani orbis civitatibus Amphitheatrorum usum aliquando invaluisse; pergit itaque Autor noster, finita de Romano illo disquisitione, ad aliarum urbium atque provinciarum Amphitheatrorum recensionem simili cum solertia instituendam. Equidem existimatum fuit multis, Lipsis autoritatem temere sequutis, crebra admodum fuisse Amphitheatra in provinciis Romano imperio subjectis, honesta quapiam dominae urbis aemulatione ab incolis sive provinciarum rectoribus exaedificata; quid quod recentissime Cl. Montfauconius alicubi dixerit, in uno agro Augustodunensi plurima Amphitheatra solo paene aequata conspici. At enim vero male hoc credi a viris doctissimis Cel. Massero videtur potius, qui contrarium magis sibi persuadet; nullum scilicet aedificii genus rarius fuisse in universo orbe Romano, quam Amphitheatrum. Ut enim omittamus, vix centesimae urbis cujusque facultates pares futuras fuisse sumtibus ferendis, qui ad hujusmodi molem adornandam omnino requirebantur immensi; ecquis amabo mente conceperit fieri potuisse, ut tam rarae atque tenues hodie conspicerentur horum aedificiorum reliquiae, superfuturae certe adhuc, si exstitissent olim adeo ingentis amplitudinis atque extensionis moles, nulla profecto temporis, quantacunque illa esset, edacitate adeo destruendae consumendaeque, ut ne vola nunc quidem nec vestigium exstaret? His geueratim praemissis ad specialia descendit Vir Clarissimus; &solerter anquiri: de Amphitheatris in provinciis, orientalibus primum, post haec etiam occidentalibus, Romanorum Imperio sub