# Acta eruditorum 1729 303-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/303-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/303-2

Cap. VII. Cap. VIII IX. jectis. Prima est inter illas Graecia, cujus incolae, quanto etiam opere delectati fuisse spectaculis, artem aedificatoriam, si quae gens alia, excellenter calluisse, marmoris insuper copia & lapidum abundantia floruisse perhibeantur, nullibi tamen, neque Athenis etiam aut Corinthi, urbium principibus, Amphitheatra exaedificasse leguntur; secus ac Lipsius, & Vitruvii Commentator Philander existimaverunt; quod idem de Sicilia neutiquam probari posse Autor noster operose contendit. De Provinciis Romanorum in Asia atque Africa idem facile persuaderi sibi passus fuerit, ignoravisse nempe illas Amphitheatrorum usum, qui cogitaverit, meminisse equidem scriptores subinde ludos, spectacula, in circis, stadiis atque alibi instituta, Amphitheatri ne ullum unquam meminisse.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
