# Acta eruditorum 1729 307

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ABRAHAMO RUGHAT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/307
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/307

Respectu enim unius successoris, successio in stirpes, minimum duas, ne mente quidem concipi potest: sicut nec in capita, nec in lineas. Et notatur hic §. 6 Versio Latina Clarissimi JC. Jo. Frid. Hombergij, si descendentes habeat is, qui intestatus moritur, cujuscunque gradus. Textum enim Graecum non esse conceptum numero plurativo, §. 7, & jus repraesentationis speciem esse vel maxime legum merè civilium: in quibus non sit fingenda ratio aliqua naturalis, aut aequitatis, sed ideo jus est, quia hoc jussit summus imperans. Patriam etiam potestatem, & jus acquirendi; quod illa involvit, non attendi. Hic ab initio satis prudenter locutum Justinianum, §. 15 ait Noster. Deinceps vero addere: jubemus filios parentibus defuncti praeponi, quorum filius familias is fuerit, ὧν ὑπεξούσιος ἐν ὁ τελευτήσας. Sanè in plurium patria potestate unus idemque simul non fuit constitutus. Sed quia diversi possint esse nominis ac gradus parentes, & alicujus ex illis potestati subjectus esse potuerit defunctus, vel patris vel avi paterni, pluralem numerum omnes illos simul complecti. Injicitur §. 16 alius scrupulus, quod usumfructum parentibus servet Imperator h. I. tantum secundum suas leges debitum, non igitur in bonis maternis, ex Constantini M. Lege (C. de bonis matern. & mat. gen. competentem. Respondet Noster §. 22, Constantinum loqui nominatim de emancipatione, non autem de usufructu morte filii amittendo. Per suas ergo leges inte ligi & hanc Constantini, quam, ut alia omnia, suam fecit. Perperam omisisse hoc Tribonianum, §. 23, ceu plurima alia, eaque necessaria amputaverit. Eundem usumfructum reservari in L. 3C. de bonis quae liberis, & L. IOC. Theod. de bonis maternis. Neque omisit id Jac. Gothofredus ad L. IC. Theod. de bonis, quae liberis, n. 2: eorum enim usumfructum nihilominus ad patrem pertinere definit. Similiter τὸ κατὰ πόδας, Basilic. Libr. 35. Tit. 4 cap. 7. lit. ς. τοῦ οὔσουφρούκτε καὶ ἐν τούτοις τοῖς όμασι τῷ πάππω φυλαττομένου. Recte etiam observat Noster §. 33 seqq. in L. 3 C. de bonis matern. non invenisse Wissenbachium exceptionem a regula. Loquitur enim illa non de ascendentibus, sed de utore mortum, & illius viro. Vir autem non est ascendens uxoris suae. Et pater quide a est ascendens filio suo, qui matri suae succedit, sed non est ascendens intuitu mulieris, de cujus bonis quaeritur. §. 34. Concludit §.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
