# Acta eruditorum 1729 308

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ABRAHAMO RUGHAT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/308
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/308

43: Haec nescio utrum qui quam tam diligenter, tamque perspicus. Altera pars ordinis I exponitur Cap. VII§. 4. οὕτῳ μὲν ποιγε, ita tamen, ut si quis descendentium moriatur, illius filii filiaeque vel nepotes in parentis sui locum succedant; quam successionem in stirpes vocavit antiquitat. Haec pars hujus Novellae ab omnibus, inquit Noster §. 4. male fuit hactenus accepta, ut nemo unus verum illius sensum videris. Existimarunt enim, ultima verba unice referri ad hor nepotes, ac nullo modo ad filios; cum quibus succedunt nepotes. ex aliis siliis ante mortuis nati. Nam filios dici succedere in capita: quia seorsim singuli succedunt, & neminem referunt. Nepotes autem succedete in stirpes; quia reseruntur ad ortum suum, sicut rami ad suum truncum vel stirpem: & succedere non defuncto, sed patri suo, jure repraesentationis; quod cum successione in stirpes illis unum idemque est. Dicunt igitur, nepotem, etiam unicum, succedere in stirpes, filium vero, etiam unicum, in capita: quia filii semper in capita, nepotes semper in stirpes succedant. Aliter autem, inquit Noster, loquitur Justinianus: Filios defuncti ipsis etiam parentibus illorum praeferri jubemus: ita tamen ut si quem ex iis filiis mori contingat relictis descendentibus, hi in parentis sui proprii locum, εἰς τὸν τῇ ἰδίου γοέως τóπον, succedant, §. 31. Ulpianus Tit. 26. §. 2. Galus de beredit. quae ab int. Hinc axiomata ponit Juris Quiritium dno, quae non fallant: nunquam obtinere jus repraesentationis, nisi ubi locum habet successio in stirpes, & per hanc nunquam excludi alterum. §. 29. Ad minimum enim necessarias ad istam esse duas stirpes. Stirps autem aeque ad filios primi, ac ad nepotes secundi gradus, adeoque simul refertur. §. 32. 33. 25. L. 2 C. de suis & legit. hered. Antiquitas ergo hanc demum successionem vocavit in stirpes, si descendentes superstites concurrant cum praemortui filiis. Sequuntur hinc porro haec tria axiomata. I Fieri non potest, ut succedente uno solo, dividatur hereditas tas in capita. Il Fieri non potest successio in stirpes, nisi concurrant stirpes plures una. III Fieri non potest successio in lineas, nisi concurrant lineae plures una. §. 49. 50. Finge igitur, filium defuncti excludere patrem ejusdem, eique praeponi, dicendum est, excludere illum & praeponi jure Ordinis. Pater enim est ascendens, filius descendens.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
