Latin
REGUEIL HISTORIQUE PAR MRROUSSET
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 312-2
Unproofread scanNot analysed yet
Erunt tamen ex horum numero eximendi, qui publicas pacificationum, foederum, scriptorumque aliorum huc pertinentium tabulas uno alterove fasciculo junctas ediderunt; horum namque usam ut praesentis aevi ita etiam post nostram memoriam omnis temporis historia desiderabit. Quod autem in hoc genere ex nostris Germaniae civibus ante hos binos annos vernacula nostra praestitit Consult. Zinckius, editis Voluminibus quibusdam, in quibus pactorum foederumque instrumenta inde a seculi hujus initio complexus est, idem &nunc vadum tentat, quem prae manibus habemus, Scriptor Gallicus, cujus tamen ab illo Zinckiano quodammodo diversum institutum est. Etenim is epocham duntaxat suam in pace Ultrajectensi, anno XIII hujus seculi conclusa, figit, eandemque ad publicorum tractatuum congressum, quem altera jam vice Cameraci habitum iri in destinatis fuit, deducere aggreditur. Praeterea &Noster hunc ipsarum pacificationum &confoederationum apparatum longe majori scriptorum aliorum &literarum memorialium huc pertinentium, &a diversorum Imperantium Oratoribus exhibitarum, numero locupletare instituit; gallico denique solo utitur idiomate, iis tantum in authentia qua servatis, quibus sermo latinus a prima origine fuit adhibitus. Hac autem methodo omnem huc spectantem farraginem tribus modicis Voluminibus complecti &absolvere Auto1) Pax Tom. I. ri constitutum fuit; exhibeturque hinc Tomo Imo Badensis 1714. 2) Tractatus limitaneus &securitatis Belgicae vulgo Barriere) 1715. 3) Tractatus triplicis foederis 1717. Tractatus inter Gallos &Lotharingum 1718. 5) Grimaldi literae de irruptione in Sardiniam. 6) De eodem argumento scri7) Tractatus quadruplicis ptae a Marchione Bereiti-Landi. foederis 1718. 8) Literae Hispani ad Ministrum suum in aula Taurinensi. 9) Articuli Sabaudo ab Hispanis propositi. 10) Accessis Sabaudi ad foedus quadruplex. 11) Declaratio Hispanica de irruptione in Siciliam.