# Acta eruditorum 1729 313

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, A COLLECTION OF SEVERAL PIECES OP. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/313
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/313

novitate ac discrepantia ab opinione recepta, quam intempestiva linguae procacitate ac sermonibus inconsultis de iis rebus, quas propagare ac defendere satagebat, Equidem ipse Tolandus alia omnia de se persuadere civibus molitur, publicis scriptis protestatus, se adeo longe semper a moribus illis abfuisse, in vita communi de opinionibus suis disserendi, ut quamvis provocatus saepe eorum mentionem facere detrectaverit, ita, ut adversarii omnem criminandi occasionem aucupantes, ipsi propterea insultaverint, quasi autor scripti praefixo nomine ipsius evulgati non esset. Cum vero adversarii ipsius experti essent, nihil adeo nocere Tolando increpationes ex cathedra sacra factas, nomen ejus Dubliui ad supremum provinciae Senatum deferebatur ob librum Londini editum, atque Mag. Pet. Brown tunc temporis Senior Collegii Trinitatis prope Dublinum publicum in Tolandum odium vehementer augebat & magistratum in ipsum exstimulabat, edito libello, quo ipsum tanquam hominem erronem, novam sectam molientem ac ejus studio deteriorem Mahommede impostorem criminabatur. Immo veritus, ut satis invidiae ipsi concitaverit, causam adversus ipsum magistratui civili graviter commendabat. Non ita multo post cum Episcopus Corcaviae crearetur, amici Tolandum saepe audivere jocatum, quod ipse virum hunc Brown ad dignitatem illam Episcopi evexerit. Observat hic Compilator horum monumentorum, eundem hunc suisse virum, qui plures excitaverit in regionibus transmarinis motus, quod ferre primum nollet populum in defuncti Regis Wilhelmi sanitatem bibere, atque inde prorsus morem hunc in alterius sanitatem bibendi, tanquam in memoriam Christi in S. Coena injurium magna cum contentione prohiberet. Doctiss. Molineusius, prout Tolandi mores ac linguae proterviam haud probabat, in literis tamen adLockium testatus est, valde sibi displicere partim stylum Browni vehementem atque contumeliosam accusationem, partim quod coram magistratu politico Tolandum in jus vocaverit, aegre ferens magistratum civilem judicem & arbitrum religionis Christianae constitui, unde varia incommoda olim facile oritura sint, siquidem vix unus e judicibus, quibus cognitio causae demandata fuerat, vel lineam libri illius a Tolando scripti perlegerit. Odio itaque erat Tolandus omnibus Hibernis tanquam profligatus fidei Christianae hostis atque alter Goliathus, qui exercitui ifraelis excidium minaretur. Quare inferiores magistratus superiores publice precabantur, ut ecclesiam ab hostibus, imprimis a Tolandistarum furore tutarentur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
