Latin
A COLLECTION OF SEVERAL PIECES OP
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 314
Unproofread scanNot analysed yet
Lethale tandem inflictum ei est vulnus, cum nonnulli coram supremo regni Senatu, qui Parliamentum vocatur, ipsum accusarent, ejusque librum examinandum eidem offerrent. Licet enim prudentes quidam ac moderati illius Senatus viri judicium causae hujus ad se pertinere negarent, aut ut Tolandus in consessu publico audiretur, quod vehementer optabat ac oblatis literis supplicibus precabatur, suaderent, aliis tamen gravissimam in Tolandum sententiam ferre satius videbatur; quare sciscebant libellum illum Christianae religioni ac avitae religioni in Hibernia stabilitae inimicum carnificis manu publice comburendum, autorem carceribus publicis mancipandum, atque in causam ipsius inquirendum, prohibendum quoque esse, ne plura libri hujus exempla ex Anglia apportarentur. Liber flammas experiebatur, sed Tolandus ipse suga in Angliam sibi consulebat, summa interea omnium rerum inopia pressus, cum nemo eum ad convictum admittere auderet, ita ut vendita aut oppignorata omni supellectile sua aliorsum migrare cogeretur. Londinum vix appulerat, cum Apologiam prose contra persecutionem, qua ex Hibernia profligatus fuerat, typis expressam evulgaret. Anno sequenti 1698 post initam inter Europae Principes pacem cum in Anglia valde disputaretur de exercitu pro securitate publica alendo, Tolandus libellum edebat, sub titulo Militiae reformatae, quo publico bono consulere fatagebat, atque eodem anno vitam Job. Miltoni praefixam Operibus ejus &separatim quoque excusam scribebat. Nactus hic occasionem ex Miltoni Iconoclasta controversiam illam attingebat, an Rex Carolus autor sit libelli ἐικὼν βασιλική, qui sub nomine ejus circumferebatur. Id cum negaret, ac de adversariorum argumentis, quibus imposturam palliabant, disquireret, temerariam attulit vocem, se jam non mirari, qui factum sit, ut varia Christo atque ipsius Apostolis supposita Opera fidem tamen apud nonnullos invenerint, eo tempore, quo omnis fere orbis bis densa superstitionis caligine obscuratus fuerat, cum nostra aetate ab omni credulitate adeo remota summis tamen viris scripta quaedam temere supponantur. Locus hic censuram nonneminis ex Clero Blackalli incurrebat, verba haec ita interpretantis, ac si Tolandus receptos in Ecclesia Christiana Canonicos N. T. libros pro suppositis venditaret.