# Acta eruditorum 1729 316-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, MONITUM COLLECTORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/316-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/316-2

MONITUM COLLECTORUM. Ccepimus ab exteris, Italis praesertim, rumores apud illos seri, quasi metuendum sit, ne institutum nostrum brevi interrumpatur; qui forte orti sunt ex eo, quod Directori nostro hactenus cum gravi morbo colluctandum fuit, e quo tamen nunc per Dei gratiam convaluit. Interim alii Menses, Majum, Junium, Julium & Augustum non modo haud infeliciter curarunt, sed & eodem quadrimestri spatio duas ultimas Sectiones Tomi IX Supplem. cum Indice prelo absolverunt; ut adeo vel exinde intelligi possit, omnia ita disposita esse, ut Diarium nostrum, quod jam prope per quinquaginta annos continuatum est, ne tum quidem, quum quid humani contigerit Directori nostro, cessaturum sit, id quod bona fide affirmare possumus. Optandum autem, ut eruditi, qui subscriptionis lege produnt suos libros, quem morem in Anglia praecipue quotidie invalescere videmus, diligenter curent, ut, si de illis innotescere Erudito Orbi cupiant, libri ejusmodi, quibus subscribi ob distantiam locorum intra statutum tempus non potest, quique adeo extra commercium fere sunt positi, ad nos perveniant. Qua in re Anglis quidem suam operam praestabunt Typographi Londinenses, Wilh. & Jo. Innys, Italis Sebastianus Coleti, Typographus Venetus, Gallis Montalant, Typographus Parisinus, quibus fasciculi ad J. F. Menckenium vel ejus Filios inscripti, & probe obsignati, tuto credi possunt. Ceteros rogamus, ut potius per mercatores quoscunque, quam Librarios, quorum fidem saepe fallacem experti sumus, libros ad nos mittant. ERRATUM. Superiore Mense Julio pag. 302 dele in margine TAB. III. Fig. 3. cum nummus ibi descriptus incuria sculptoris, in Tabula illa locus in invenerit. 4. & Bege. τατὰ τὰ τὰ No. IX. ACTA ERELMMURUM, publicata Lipsiae Pegas. Calendis Septembris Anno MDCCXXIX.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
