# Acta eruditorum 1729 316

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, A COLLECTION OF SEVERAL PIECES OP. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/316
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/316

Reversus in patriam cum gemina Parliamenti domus, ut vocant, de jure suo ejusque imprimis finibus inter se disputaret, memor quam parum faventem sibi nuper domum inferiorem expertus fuerit, Vindicium Liberium suum edebat, quo & crimina, quorum postulatus fuerat, deprecabatur, & plurima loca Christianismi sui mysterio carentis illustrabat, explicabat aut corrigebat. Placebat opusculum hoc Regiae Principi Sophiae atque B. Reginae Borussiae, quarum in omni scientia: rum genere, maxime in Philosophia progressus orbis eruditus semper miretus est, quae subinde Tolandum ad se accersebant, ut novas ipsius opiniones atque paradoxa explorarent. Nascebantur ex illustri hoc commercio literae illae philosophicae, quas in Angliam redux ad Serenam, h. e. B. Reginam Borussiae evulgabat, in quibus de praeconceptarum opinionum viribus agebat, historiam ac fata doctrinae de immortalitate animae inter paganos, nec non Idololatriae atque rationum paganismi exponebat, Spinozae systema solidis principiis ac fundamento prorsus destitui, & motum materiae essentialem esse demonstrabat. Magnos scriptum hoc motus in Anglia excitabat, atque plurimorum calamos in Tolandum provocabat. Editis interea variis scriptis, quibus Harlei Patroni ac Maecenatis sui maximi causam suffulcire instituebat, Germaniam repetebat, atque Hannoverae gratiose admodum ab Electorali familia exceptus aurea catena & centum ducatis donatus Viennam tendebat, ut divitis mercatoris Galli in Belgio tunc habitantis causam pro adipiscendo titulo Comitis Imperii oraret. Sed cum votis excideret, omnemque pecuniam suam consumsisset, reditum in Angliam maturabat, atque in itinere Hagae Comitum geminas illas Dissertationes famotas, Adeisi daemon ac Origines Judaicae inscriptas imprimi curabat. Fata libri hujus, & quid partim Fayus, partim El. Benoist eidem opposuerint, vel ex Actis hisce nostris abunde constant, NETEM. MENSIS JULII A. MDCCXXIX. ut prolixius de iis dicere opus jam non sit. Innotescebat in Belgio Celsissimo Sabaudiae Principi Eugenio, qui prolixum in ipsum testabatur favorem. A. 1712 editis pluribus Opusculis ex statu reipublicae illorum temporum natis, literas adversus Papismum, contra autoritatem Patrum ac Conciliorum in componendis de religione dissidiis ad Charlottam Sophiam, B. Reginam Prussiae evulgabat. Respondere hisce conabatur literis ac argumentis a P.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
