Latin
A COLLECTION OF SEVERAL PIECES OP
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 317
Unproofread scanNot analysed yet
Vota Augusti Poloniae Regis Confessionario ad Reginam hanc scriptis. Regina autem non ita multo post mortua, suam in ipsam pletatem edito A. 1713 ejusdem Elogio testabatur. Eodem tempore scripto publico consultationem exponebat, de Judaeis in Anglia &Scotia civitate donandis, ut eodem cum aliis populis jure in regionibus illis fruerentur, atque Schediasma hoc ingenioso satis sed Satyrico Praesamine Archiepiscopis &Episcopis Magnae Britanniae dedicabat. A. 1718 Nazarenum suum edebat, quem in Actis his Supplem. T. VII Sect. VII enarravimus, prout &scripta eorum, qui sententiam ipsius, quam de Christianismi origine concepit, confutarunt, passim recensuimus. Inde Prophetiam S. Malachiae Episcopi Armaghani Saec. XIII de fatis Romani Pontificis imprimi curabat, quod factum ab ipso esse, Autor Elogii hujus vehementer miratur, cum Romanis sacris addicti pridem demonstraverint, quam impudenter scriptum hoc a recentioribus Malachiae isti suppositum fuerit. A. 1720 litigium ipsi erat cum D. Hare, qui in controversia cum Episcopo Bangoriensi ipsum pupugerat, ac si Lockii principia mutuatus, non tamen Philosophum hunc satis intellexisset, atque saepe conceptus ipsi affingeret, de quibus haud somniaverit. Injuriam hanc repellebat brevi defensione, inserta Novellis publicis, quae singulis hebdomadis Londini sub titulo the Postman imprimuntur. Circa hoc tempus famosum illud ipsius scriptum, quod Pantheisticon inscripserat, prodibat, de cujus argumento ex iis, quae in Actis his excerpta dedimus, abunde constat. Conjicit Autor Elogii hujus, ipsum Tolandum Operis hujus, quo Philosophi nonnulli Pantheistae speciem aliquam carminis, in virtutis ac sanitatis honorem, ad imitationem Litaniae Christianae canentes introducuntur, forte puduisse, cum suis sunsumtibus pauca hujus libri exempla imprimi curaverit, quae inter amicos spe munusculi pro eo accipiendi distribuebat. De Tetradymo quoque, quem non ita multo post evulgabat, in Actis his am dictum est, ubi etiam scriptorum nonnullis libri hujus capitibus oppositorum, quae hic in notis recensentur, notitiam uberiorem lectori impertivimus, ut pluribus de eo jam agere merito supersedeamus. D.