Latin
JOANNES TOLANDUS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 319-2
Unproofread scanNot analysed yet
Qui, in Hibernia prope Deriam natus,
In Scotia &Hibernia studuit,
Quod Oxonii quoque fecit adolescens,
Atque Germania plus semel petita
Virilem circa Londinum transegit aetatem,
Omnium literarum excultor,
Ac linguarum plus decem sciens,
Veritatis propugnator,
Libertatis assertor;
Nullius autem Sectator aut Cliens,
Nec minis, nec malis est inflexus,
Quin, quam elegit, viam perageret,
Utili honestam anteferens.
Spiritus cum aethereo patre,
A quo prodiit olim, conjungitur:
Corpus item, naturae cedens
In materno gremio reponitur.
Ipse vero aeternum est resurrecturus
At idem futurus Tolandus nunquam,
Natus Nov.
Caetera ex scriptis pete.