# Acta eruditorum 1729 320

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, JOANNES TOLANDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/320
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/320

HISTOIRE DES VESTALES, AVECUN Traité du Luxe des Dames Romaines. seu HISTORIA VESTALIUM, CUM COMMENtatione de Luxu Foeminarum Romanarum, Autore ABBATE NADALIO, Academiae Regiae elegantiorum litterarum Socio. Parisiis, apud viduam Petri Ribou, 1725. 8. Alph. Ipl. 10. Uam exhibemus de Vestalibus Commentationem, in Academia elegantiorum litterarum Regia exposuit Cl. Autor. Cum vero illius leges potissimum exigant, ut, quae ad antiquitatis notitiam pertinent, solicite eruantur, commodissimum Nostro argumentum praebuit Vestalium Historia, quae ad Romanae reipublicae politiam & religionem intimius noscendam multum omnino confert. Quicquid ea de re commentatus est Cl. Autor, petiit ex ipsis Graecorum Latinorumque fontibus, quorum loca margini apposuit. Veram enim Vestalium Historiam concinnare ipsi animus fuit, cum jam alius libellus de eodem argumento gallice editus prostet, cujus Autor ex Romanensium Scriptorum ingenio, magis delectare, quam instruere lectorem studuit. Ut vero lectori de indole hujus Schediasmatis constet, paucula inde delibabimus. Quatuor Capitibus illud absolvit Cl. Autor. Primum originibus hujus sacerdotii eruendis destinat, in cujus limite multa de commodis, quae ex religionis, sacrorumque cultu ad rerumpublicarum florem & incrementa redundant, praefatur. Cum vero Romanorum ingenia aliis ferociora fuerint, p. 5 facile interpretatur, quod Romulus non minus Diis, quam hominibus, asylum quasi aperuerit. Potissimum tamen Numae Pompilio hanc laudem asserit, qui gentem Romulo regnante armis assuetam, sacrorum imperata cura, meinque Deorum injecto mitigaverit, omnemque religionis formam majori instruxerit solicitudine. Hinc p. 8 ipsas Vestales a Numa primum lectas, Romaeque introductas esse evincit, eorum confutata opinione, qui Romulo illud vindicant.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
