# Acta eruditorum 1729 321

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, JOANNES TOLANDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/321
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/321

Quamvis enim ejus majores Vestae imaginem & mysteria primum Italiae intulerint, ipsique satis affinis & vere familiaris hujus Deae cultus fuisse videatur, cum matre Vestali natus sit; non tamen admodum honorificum Romulo fuisse, cum Dionysio Halicarn. credit Cl. Autor, si Vestales Sacerdotii ornasset honore, cum parum honestae originis sibi exprobrandae occasionem civibus perpetuam praebuisset. P. 11 & sqq. de igne sacro, cujus in Vestae altaribus conservandi negotium Vestalibus demandatum erat, fusius disserit, ubi fere apud omnes gentes hunc morem obtinuisse observat, cum in Apollinis, Cereris, Minervae, Dianae, & Jovis Ammonis sacris λύχνον ἄσβεστον viguisse constet, adeo ut ritum tam multis communem ex legis divinae de Holocaustis Levit. c. 6 autoritate ad prosanas gentes fluxisse, verisimile nostro videatur. P. 15 de lege, quae non minorem, quam sex annos, nec majorem, quam decem annos natam, Vestae ministerio adhiberi jubebat, quaedam conimentatur, interdum tamen neglectam eam fuisse cum Cl, Racinio Acad. Socio observat, comprobatque exemplo Juniae Silani sororis ex Augusti familia oriundae, quae definitam lege aetatem dudum supergressa, hoc sacerdotio ob natalium splendorem, virtutisque suae merita defuncta sit. P. 21 ritum, quo Vestali lectae capilli abscindebantur, & Loto arbori, Homero decantatae, inserebantur, explicat, libertatisque concessae honorem hoc ipso indicatum fuisse interpretatur, uti & servi Romani libertate donati sibi capillos radi patiebantur, hoc quasi dono Deorum liberalitatem remuneraturi. Capite secundo p. 59 Praerogativas muneri Vestalium tributas evolvit Cl. Autor, quibus tantum honoris sacerdotio huic conciliabatur, ut ipsi Consules & Praetores, si Vestali occurrerent, via cederent, aut si declinare non liceret, fasces ipsi submitterent, confessione facta majorem Vestalis, quam Consulis esse autoritatem. Cujus rei illustre specimen Claudia Vestalis in tuendo contra Tribunum parente edidit, quem, cum invito populo triumphum moliretur, Tribunus inter ipsa pompae solennia currum excussurus erat, nisi silia opportune interveniens, patremque complexa muneris sui autoritate Tribunum repulisset. Tertio Capite p. 140 de supplicio Vestalium fusius agit Cl.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
