Latin
HORAE SUBSECIVAE MARBURGENSES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 328
Unproofread scanNot analysed yet
Ita aperiti campum observationum exquisitiori industria quaerendarum, nec non experimentorum utiliter instituendorum, de quibus alias ne somniando quidem cogitassemus: immo dum ex observationibus primis propositiones determinatas condere vel ex lis tales inserre conetur Medicus Astronomi imitator, eum intelligere, quid observationibus istis adhuc desit, quo minus huic molimini sufficiant. Etenim &observationum imperfectionem, &ex iis collectorum incertitudinem, &quae exinde certo vera colliguntur, quaerendorum campum amplissimum aperire. Principia huic instituto inservientia esse anatomica, antologica veri nominis, qualia proxime dabit Autor in philosophia prima, &unde etiam Mathesis omnem haurit lucem, physica ex observationibus atque experimentis eodem modo derivata, qui Medico Astronomos imitaturo commendatur, &Chymica experimentis certis nixa. In his omnibus Medicum eam adhibere debere curam &diligentiam, quam veritatem a posteriori investigaturo in Opere suo logico commendat. Hypotheses in Medicinam non esse admittendas, nisi quatenus ansam observandi &experimentandi praebent, nequaquam tanquam principia, quibus theoria &praxis Medica superstruatur. Propositiones determinatas semel formatas cum observationibus ulterioribus continuo conferendas esse, ut defectus emendentur &suppleantur, erronea rejiciantur, nova, quae ulterius deteguntur, adjiciantur. Ipso enim progressu Medicos futuros in observando acutiores &majorem continuo in observando sese oblaturum quaerendorum numerum, de quibus antes cogitare non dabatur.