# Acta eruditorum 1729 328

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, HORAE SUBSECIVAE MARBURGENSES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/328
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/328

Ita aperiti campum observationum exquisitiori industria quaerendarum, nec non experimentorum utiliter instituendorum, de quibus alias ne somniando quidem cogitassemus: immo dum ex observationibus primis propositiones determinatas condere vel ex lis tales inserre conetur Medicus Astronomi imitator, eum intelligere, quid observationibus istis adhuc desit, quo minus huic molimini sufficiant. Etenim & observationum imperfectionem, & ex iis collectorum incertitudinem, & quae exinde certo vera colliguntur, quaerendorum campum amplissimum aperire. Principia huic instituto inservientia esse anatomica, antologica veri nominis, qualia proxime dabit Autor in philosophia prima, & unde etiam Mathesis omnem haurit lucem, physica ex observationibus atque experimentis eodem modo derivata, qui Medico Astronomos imitaturo commendatur, & Chymica experimentis certis nixa. In his omnibus Medicum eam adhibere debere curam & diligentiam, quam veritatem a posteriori investigaturo in Opere suo logico commendat. Hypotheses in Medicinam non esse admittendas, nisi quatenus ansam observandi & experimentandi praebent, nequaquam tanquam principia, quibus theoria & praxis Medica superstruatur. Propositiones determinatas semel formatas cum observationibus ulterioribus continuo conferendas esse, ut defectus emendentur & suppleantur, erronea rejiciantur, nova, quae ulterius deteguntur, adjiciantur. Ipso enim progressu Medicos futuros in observando acutiores & majorem continuo in observando sese oblaturum quaerendorum numerum, de quibus antes cogitare non dabatur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
