Latin
SAMPUFENDORFII, DE OFFICIO HOMINIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 33-2
Unproofread scanNot analysed yet
SAMPUFENDORFII, DE OFFICIO HOMINIS &Civis, secundum Legem Naturalem, Libri duo. EVERARDUS OTTO, ICtus &Antecessor, in usum Auditorum recensuit, &Annotationibus illustravit &c. Accedunt Cl. TITII ad eosdem Observationes. Trajecti ad Rhenum, apud Jo. Broedelet, 1728, 8 maj. Alphab. 2 pl. 4. VIr Celeberrimus, Everardus Otto, dum alternis annis Grotium &Pusendorfium explicare auditoribus suis in more habet, magis in eorum commodum fore intellexit, si, quarum summa tantum capita memoriae causa dictare antea solebat, animadversiones suas typis paulo plenius exscribi curaret, quam si calamo excipiendas breviter tradere pergeret, multosque tamen experiretur scribendi molestiam subterfugere, alios mendose scripta circumferre, quosdam scripto contentos, quid eo comprehendatur, haud multum curare. Ab aureo itaque omniumque cordatiorum judiciis probatissimo libello hoc Pusendorfiano initium faciendum ratus, talem in eo recensendo atque illustrando collocavit operam, ut, quod tamen modeste praefatus est, haudquaquam in usum &utilitatem solum Auditorum, quin imo cujuscunque generis lectorum, scripsisse videatur, neque egregiae prorsus huic industriae officere possint, quae in hoc breviarium extant, aliorum curae &annotationes. Restat non exiguum in juris naturalis disciplina tot quaestionum adhuc dubiarum spicilegium, quarum solutioni nihil magis impedimento est, quam quod in plerisque causae conjectio vitio laborat, nec ad solidas hucdum descensum fuit rationes. Quare id negotii sibi datum esse intellexi: Noster, ut statu cujusque controversiae recte collocato, rem breviter definiret, tum perspicue exciperet, &rationes deinceps adjiceret adaequatas.