# Acta eruditorum 1729 33

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, DE RE MEDICA DISSERTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/33

Cumque sic ostenderit, parum admodum certi in simplicium remediorum viribus determinandis attulisse Medicos, multo magis illos ridet, qui farraginem rerum in unum veluti corpus consarcinare & prolixas praescribere formulas solent. Neque enim ad dijudicandum illarum valorem sufficere, si vel omnium, ex quibus componuntur, indolem probe habeas perspectam: cum nova saepe ex illorum commistione, & diversa in se invicem actione emergat virtus, multoque facilius sit naturae, quam artis opera ad examen revocare, quoniam quae a natura eduntur, plerumque sunt similia atque unius modi, dum artis opera plus soluti, vagi incertique habent, pluribusque exponuntur fortunae casibus, utpote conflata ex materia dispari & diversa, quae quidem intrinsecus plurimum mutari potest, dum se foris eandem praebet sensibus. Altera dissertatione ostensurus, accuratam remediorum notitiam nonnisi ex probe intellecta morbi historia proficisci, ex ea vero sua sponte sequi certa curationis indicia, quorum ope ducamur ad remedia morbo profligando apta, potissimum considerare jubet, qui fuerit priscorum hominum ante inventam Medicinam status, qualemve curandi viam illa conditio suggerere potuerit, scil. cum illo tempore morborum non minus historiae, quam remedia ignorata fuerint, ante ominia observatum esse, quid quovis in morbo paterentur aegri, neque minus attentiorem paulo observatorem latere potuisse aegros sanorum diaetam neque appetere, neque ferre commode posse, hinc primo notasse Medicos, quae plerumque melius respondeant, deinde aegrotantibus eadem praecipere coepisse. Hanc praeterea morborum notitiam aliud insigne ad indaganda prudenter remedia adjumentum praebere. Nimirum si subiti fiat morbi remissio ex insigni aliquo spontaneoque naturae eventu. His enim subsidiis instructo demum licere ad inventionem remediorum accedere, talium, quae vi quadam conspicua polleant in corporis ipsius actionibus sive expediendis, sive impediesidis; quorum inopia vix laboraturum esse Medicum sperat, cum ad ea detegenda, ut semel duntaxat assumantur, sufficiat. Cui quidem casui locum abunde praebeat hominum partim necessitas, partim appetentia procag. Sicque detestis, quas corpori inducant, mutationibus sacile excusanus consilio diversis morbi temporibus adaptari posse. Ut vero tanto magis inane illorum, qui solis duntaxat specificis pectoralibus, hepaticis, uterinis &c.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
