# Acta eruditorum 1729 333

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ORIGINES LANGOBARDICAE, QVAS E. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/333
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/333

contigua est; de qua egressi, venerunt in Mauringam. inde applicuerunt Ingolanda. Mortuis igitur Ibor &, Agione, primum Agelmund Agionis filius per XXXIII annos eidem genti regnavit. Post Agelmundi funus Lamisio secundus suscepit regnum. Post Lamissionem tertius ad regni gubernacula, per LXannos, Letus ascendit. hoc defuncto Ildeoc. IIIejus filius, Illi suscepit regnum. Quo decedente quintus, Godeoc, regnum est adeptus. His temporibus Odouacer Italiam regebat. Godeoc mortuo, regni gubernacula suscepit ejus filius Claffo. Ex supra dicta regione Vuinili egressi, venerunt in Rugilanda, quae Rugorum dicitur patria: quam Feletheus, qui & Feuba dictus est, rexerat: sed Odofacra resistente, amisit cum vita patriam. Illic per aliquantos Vuinili commorati sunt annos. Claffone defuncto, Tato septimus ascendit ad regnum. Vuinili vero egressi de Rugilanda, venerunt in campos, qui sermone barbaro FELD appellantur. Tatone interfecto a Vuachone, ipse aliquantisper genti suae dominatus est. Qui ex sua filia filium suscipiens, cum Vualtari appellavit. Ipse Vualtari post Vuachonem octavus, per septem annos obtinuit regnum. Post quem Audoin nonus adeptus est regnum, qui Longobardos in Pannoniam duxit. Audoin mortuo, jam decimus, ejus filius Alboin, ad patriam est regendam electus: quique per Narsetam & Pannoniam vocatus, in qua per LXIIannos deguerat, in Baliam, universa cum multitudine gratanter ingreditur, ad cat: eandem obtinendam. Hic autem insidiante Rosmunda, sua coniuge, ab Helmichiso suo milite, Peredeo operante, interfectus est. Cujus post necem Cleb, nobilissimus, ad re, ni fastigium erectus est. sed post annum & sex menses à suo puero interfectus est. Post haes Langobardi sub ducibus per X fuerunt annos. sed communi consilio Antharim, Claffonis filium, in regnum praeficiunt. qui, ut tradunt, veneno accepto, mortuus est. Huic successit Agiluls, qui per suam conjugem Teudelinguam, Gregorio Papa monente, statuit cum Romanis pacem. Is postquam XXV regnaverat, diem clausit extremum. Adaloald post patri successit: decem cum matre annis regnavit. Sed hunc regno ejecerant Longobardi & eius in loco Arioald electus est in regnum. Hic post XIIannos, quibus regnaverat, defunctus est. Haec variis animadversionibus, inprimis etymologicis, interdum etiam criticis, doctissimus Christius, in Commentario perpetuo textui subnexo, erudite & modesse illustrare satagit. Ne autem nimis exile opus hoc evaderet, utque ad intelligendas Origiues hasce copiosior aliquanto Longobardorum historia ad inanus esset: placuit doctissimo Editori, eam Longobardorum Historiam, quam Urspergensis Abbas Chronicis suis immiscuit, recusam dare, & cum variantibus lectionibus a Cl. Schmeizelio suppeditatis, his Originibus annectere, tandem etiam Testimonia aliquot veterum, Strabonis, Velleji Paterculi, Cornelii Taciti, Ptolomaei, Procopii, de nomine Longobardico recensere. Quod Virum doctissimum plaudente Republ. literaria feliciter perfecisse gratulamur, & ut plura ejusmodi in lucem progredi sinat, optamus.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
