Latin
ELOGIUM JOANNIS FABRICII
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 336
Unproofread scanNot analysed yet
cumprimis credidit. Pluribus rebus suscipiendis idoneus ille, clementiam Serenissimorum Principum, Regiae Lutherae Praesulem, Abbatis nomine, ipsum designantium, A. CIↃ loci expertus est, &tertio insequenti anno inter rerum sacrarum in Consistorio Consiliarios locum, primumque in Praesulum Curia censum inter Ordines ac status, quos vocant, Provinciales accepit. Eodem anno in Regiam Scientiarum Societatem, quae Berolini est, honorifico Diplomate cooptatus est. Munia Rectoris publica Altorsi ter, Helinstadii semel, &ordinis sui Decanatum ibi septies, hic quinquies administravit. A. CIƆ IƆCCIX vacationem a dicendi munere nactus, non solum Professoris Emeriti &Honorarii Elogio condecoratus, sed &scholarum Inspector generalis constitutus est, utpote probatae castaeque latinitatis stator ac vindex acerriimus. Quod si a publicis negotiis vacuum haberet tempus, variis ingenii monimentis operam suam consecravit. In his Amaenitates theologicae, clolo excix in vulgus editae, nec non Historia Bibliothecae suae, cujus partes vt jamiam A. CIƆIƆCCXVIIXXIV publicatae sunt, inprimis eminent, partes autem reliquas duas, septimam atque octavam, prelo jam paratas, eruditorum votis exhibiturus erat propediem, nisi fata suprema consilium obturbassent; ne autem in scriniis perpetuo lateant, filii pietas efficiet. Epistolas, quas numero infinitas ad summos, medios &infimos in universa, quacunque patet, Europa viros exaravit, domesticas item virtutes, ac immortalia liberalitatis monimenta, taciti praeterimus. Restat, ut de morte potius nonnulla commemoremus. A primis tenellae aetatis annis tenuissima fuit valetudine. Licet vero senectutem ageret tolerabilem, &ne quidem aetate jam provectus lumina oculorum amisisset, tussis tamen inde ab A. CIƆIƆCCVI adaucta, &inveterata, denuo exasperabatur, superveniebant inedia, noctes insomnes, donec inter perpetuas mortisque meditationes vitam tranquille actam leniter placideque poluit, &ad immortalem alteram transiit A. CIƆIƆCCXXIX, die XXIX Januarii, circa horam ix, postquam vixerat annos LXXXV, demtis diebus XIII. τὴν τ τ No. VIII. ACTA