# Acta eruditorum 1729 338

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, LRULIIORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/338
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/338

In tres dividitur classes, quarum prima mathematica, secunda physica, tertia denique historica continentur, De Mathematicis in praesenti; de physicis & historicis proxime dicemus. Inter mathematica primo loco occurrit Hermanni Dissectatio de mensura virium corporum, per quas intelligit potentiam motum efficiendi vel in hoc ipso corpore, cui ea inesse intelligitur, vel in aliis corporibus ab ipso diversis. Distinguit eam cum Leibnitio in vivam & mortuam. Illa est, quae motum actualem producit; haec vero, quae in simplicem conatum definit. Ad vires mortuas refert gravitatem & vim centrifugam, quam isti homogeneam pronunciat, quod cum illae omparari possit. Vires mortuas cujuscunque speciei massis corporum proportionales facit, si cetera sint paria; easdem vero esse ait in ratione composita ex massis corporum & intensitatibus gravitatis aut viribus centrifugis, si diversam corpora a centro gravium distantiam haben, aut in diversis circulis gyrantur. Vires vivas cum Leibuitio esse statuit in ratione composita massarum & duplicata celeritatum. Pollquam igitur brevem hujus mensurae historiam tradidit, eam ex regulis motus, quae obtinent in collisione corporum, elicit & vicissim regulas motus ex illa virium mensura deducit. Vim ιρmortuam considerat: tanquam causam productricem vis vivae aequales vis vivae partes in aequalibus spatii partibus producentis. Ac ideo in descensu corporis gravis C per altitudinem AH applicans vim mortuam ad spatium vim vivam exponit per parallelogrammum AHha, ita ut, si duo mobilia aequalia descendant per spatia AE & AH, ob vim mortuam Aa, vel Ec & Hh eandem, vires vivae sint ut altitudines AE & AH.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
