Latin
LRULIIORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 344
Unproofread scanNot analysed yet
Monet praeterea dari regulas particulares, etsi omnibus casibus in suo quasque genere applicabiles, quae cum successu adhibentur. Earum se multas ac varias jam eo tempore excogitasse, quo de nascente calculo vix quisquam alius cogitabat, nedum ad ejus perfectionem animum applicabat. Regulas inventas se communicasse cum amicis partim coram, partim per literas, praesertim cum Marchione Hospitalio. Inter ipsas maximam extensionem habere illam, quae valet pro omnibus aequationibus differentialibus, quantaecunque dimensionis sint termini, modo ubique sint homogenei, id est, in quibus exponentes indeterminatarum X &y simul sumti eundem in quolibet termino componunt numerum, adeoque literae constantes, quae in ejusmodi aequationibus occurrunt, nihil aliud designant, quam numeros coefficientes, nihilque proin contribuunt ad dimensionum suppletionem. Eam hic igitur explicat &exemplo singulari illustrat. Goldbachius casus enarrat, quibus integrari potest aequatio differentialis axi dx ψ byxdκ +cys dx =dy &Nicolaus Bernoulli analysin aliarum quarundam aequationum exhibet, quae comprehenduntur sub formula ax dx +by7dx =dy. Idem vero Goldbachius methodum Joannis Bernoulli, de qua modo diximus, extendit ad aequationem differentialem aydx 4 bx6 dκτ σχηδκψεχησδκ ψ &c. 2 dy, ubi n sit numerus integer positivus. Hermannus solvit problema ab Offenburgio in Actis A. 1718 p. 175 propositum de testudine hemisphaerica fenestris ovalibus perforanda, quarum unaquaeque peripheriam absolute rectificabilem habeat; ope quidem epicycloidis sphaericae. Intelligit autem per epicycloidem sphaericam curvam in superficie sphaerica descriptam a puncto in peripheria basis alicujus coni recti assumto, dum coni hujus perimeter basis in circumferentia alicujus circuli immoti, vertice coni in centro sphaerae (cuus radius aequat latus coni) immoto manente. Si nempe conus rectus ABC, cujus basis est circulus HI, revolvatur circa verticem suum C, ut circumferentia basis fig. 7. BIAH moveatur in circumferentia Glal.