# Acta eruditorum 1729 346

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, LRULIIORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/346
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/346

Vocat cęteroquin cum Leibnitio vim mortuam, quae in solo conatu ad motum consistit; vivam vero, quae motui actuali adhaeret, hancque in puram & mixtam dividit, quarum illi in agendo nulla vis contraria resistit, quemadmodum huic. Hinc porro actionem puram vocat, quae exercetur vi motrice pura: uniformem vero, quae est ut tempus, seu tempori proportionalis. Extra conflictum effectum vis motricis definit per translationem mobilis per spatium. Efsectum nocuum vocat, qui vim motricem absorbet; innocuum, qui eam intemeratam relinquit. Theoremata, quae ex his principiis methodo dicta deducit, praecipua haec sunt: Actiones uniformes esse in ratione composita temporum & virium; si duo quaecunque mobilia per spatia quaecunque transferuntur, effectus esse in ratione composita massarum atque spatiorum; in motu aequabili effectus esse in ratione composita massarum, celeritatum atque temporum, adeoque tempore eodem ut impetus, & hinc actiones uniformes viribus aequalibus absolutas esse ut effectus, qui per eas producuntur; actiones, quibus idem efsectus producitur, esse ut celeritates; si idem effectus innocuus eodem tempore producitur, vires esse ut celeritates; actiones uniformes esse in ratione composita effectuum & celeritatum; easdem quoque esse ut impetus ad spatia applicatos motu aequabili descripta; in motu aequabili vires esse in ratione composita ex simplici massarum & duplicata celeritatum: in motu gravium seu aequabiliter accelerato vires esse in ratione composita spatiorum, per quae gravia descendunt, atque massarum; effectus innocuos esse in ratione composita ex simplici temporum & subduplicatis virium atque massarum; vires esse in ratione composita effectuum eodem tempore productorum & celeritatum.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
