Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 348
Unproofread scanNot analysed yet
Ingeniosissimus &celebris apud Parisienses chirurgus le Dran, nosocomii, cui a caritate nomen est, lacharitè praepositus, acubus peculiarem in modum incurvatis, ut eo firmius utriusque manus digitis prehendi possint, utitur. Omnibus tamen praeferendi videtur acus argentea major Cl. Petiti. Hujus pars inferior (g) ita exacuta est, ne latera plus quam par est scindant. Media pars elatior crassiorque pertusa est, &foramine (h) satis amplo fila ligandae arteriae dicata excipit. Pars summa incurva manubrium praebet. (i) Hujus acus latiori cuspide incisa arteria, quae alias non sine summa difficultate ab adjacente nervo aliisque partibus secando separatur, quam primum dissectis integumentis in conspectum prodit, allevatur, &acu in oppositum adacta, ab adsitis partibus divellitur, filis vero subductis, retracta acu, opportunum spatium relinquitur, quo illa explicari, &arteriae in utraque parte constringendae accommodari queant. Idem laudatus le Dran novum invenit herniotomum, incidendo annulo musculi abdominis obliqui externi idoneum. Notum est chirurgos huc usque usos fuisse specillo sulcato &scalpello. Specillo addiderunt lamellam, ut commode deprimerent intestina. Petitus adhibet Scalpellum lima, non cote cultellatum mucrone globosum. Alii extollunt scalpellum absconditum clatere movendum, le bistoury cache, quod &alii lamella inferius muniunt. His omnibus tamen vix impediri potuit, quo minus scalpellorum acies, intestina, quae flatu vel fecibus distenta in chirurgia herniarum erumpunt, attingeret &sauciaret. Minima vero intestinorum vulnera periculosissima esse constat. Novus herniotomus. Fig. 6, in eo convenit cum jam dicto, quod cultellus in cannula argentea reconditus haeret, elatere movetur, &quod lamella, (k) qua intestina coercentur, instructus est.