# Acta eruditorum 1729 349

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ACTA ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/349
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/349

Quando vero elater (l) digito comprimitur, cultelli (m) acies, non cuspis emergit, quae semper extremae cannulae (n) inhaeret. Existimamus hoc scalpellum optimam securitatem praestare herniotomis. Idem le Dran novum catheterem, interius cavum, exterius fulcatum, quo in sequiori sexu & lotium educi & via sterni potest forcipi, qua calculus extrahitur, nobiscum communicavit. Aegrum lithotomi e subjiciendum, non fasciis, sed certis ligulis firmat; quae omnia tamen delineari haud curavimiis. Addimus inventum chirurgi Hafniensis Jo. Hentici Hessii, cujus jam A. MDCCXXVI, Mense Januario mentio in his Actis facta fuit. Ille observans in lithotomia, majori apparatu exercenda, urethrae vulnus forcipibus nimium distendi, fibras dilacerari, & sic perniciosissimam saepe inflammationem concitari, novam & tractabiliorem machinam meditatus est, qua calculus extrahi posset. Fig. 7 prensorium est, (vocat transennam eine Schlinge,) fundae in modum ex teneriori vesica complica: uin, cujus orae & tergum fascia sericea cincta circumsutaque sunt, quae fascia ad utrumque latus (o multum prominet. Inferior ora duplicata bacillum tenue ex spina ceti (p) continet. Huic bacillo ad (q) crena insculpta est, ut illa maxime parte inflecti possit. Hanc fundam in dicta crena compositam intorquet in vesicae vulnus, illamque digito explicant, & tandem, ut calculum prehendat, breviorem bacilli partem dextra attrahit. Quo vero calculus in fundam delabatur, abdomen leniter comprimendum suadet. Hoc instrumento laudatus chirurgus A. MDCCXXV, calculum satis magnum feliciter extraxit, satetur tamen se reliquos, nam plures in vesica haerebant, forcipe eduxisse, quia prensorium sanguine & urina madidum nimisque emollitum fuerat. Frequentiori experientia hujus machinae usus stabiliendus est, in his tamen, quae ad salutem humanam attinent, optima voluntas laudem meretur. XX 3.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
