# Acta eruditorum 1729 357

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, RECENSIO OPERUM VARIORUM JO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/357
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/357

peritiam, partim quod ipse ultimas Hiberniae ac Scotiae oras, ubi introducto serius Christianismo plurima antiquae religionis monumenta restant, sedulo lustraverit, cum alii nihil habuerint, quod de Celtarum ac Gallorum veterum institutis ac moribus traderent, quam quae a Graecis & Romanis scriptoribus aut conficta per verse, aut nimis fabulose narrata acceperant. Indigesta quidem adhuc jacet materia, quam Tolandus hoc loco exponit, sed uberrima profecto atque digna, quae in plurium notitiam veniat; nec difficile foret ex indicatis a Tolando, unde plura hauriri possunt, fontibus plenam religionis antiquissimae Celtarum historiam consuere. Ipse Tolandus perfecti aliquid inventis ac positis a se hisce fundamentis inaedificaturum, atque de antiqua Celtarum lingua ejusque varia dialecto, cujus sex species recenset, de Druidum porro Philosophia, de Deo, anima humana, natura in genere, deque natura corporum coelestium in specie, de motibus eorundem, magnitudine, distantiis atque duratione ita acturum se singulari Dissertatione pollicetur, ut plura his addendi locum relicturus sit nemini. Hoc interea specimine, quod tribus ad Dn. Molesworth literis constat, de Druidibus agit, eorum sacerdotio, atque in rebus vel publicis vel sacris summa ac incredibili autoritate. Druidum enim sacerdotium longe augustius fuisse judicat, quam a Zoroastre aliisque in Oriente institutum Deorum cultum, cum callidius multo compositum ab illis Systema fuerit, eo maxime tendens, ut plebi profundis ignorantiae tenebris immersae continua sacerdotum veneratio instillaretur. Ipsum Druidum nomen non, quod alii autores passim fecerunt, ex Graecorum lingua, a quercubus, sub quibus habitabant & sacra faciebant, ortum fuisse, sed ex antiquissima Hibernorum lingua, quibus vox Drui corrupte Droi & magis corrupte Dravi personam Deo sacram denotabat, ad Graecos & Latinos vocabulum transiisse existimat. Cum omnia ad fraudem & fucum plebi faciendum callide componerent, nequaquam concedebant, Vy. 3 bant, ut ulla Theologiae aut Philosophiae suae pars literis committeretur, licet caeteroquin literarum essent studiosissimi. Praecepta potius sua discipulis ediscenda atque memoriae mandanda dabant, probe gnari, si liber pro norma religionis extaret, ab eo arceri ita plebem non posse, ut non aliquando forte in illius lectione occupata, doctrinarum veritatem curiosius investigare auderet.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
