Latin
RECENSIO OPERUM VARIORUM JO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 359
Unproofread scanNot analysed yet
Praeter Druidas alius inter antiquos Gallos, Britones &Hibernos eruditorum ordo erat, qui Bardi vocabantur, atque in tres dividebantur classes, in quibus alii temporum rationem observantes, Chronologi dicebantur, alii heroum facta elegiaco carmine cantabant, alii denique Comicos aut poetas Satyricos agebant. Non deerant in his, qui Principibus ac Regibus adularentur, nec ingenio destituerentur, ita, ut carmina ipsorum ex Autoris nostri sententia vere sublimia sint. Epigrammata inprimis laudat, atque Italorum modernorum argutias vix ad fastigium illud accedere, elegias autem Graecorum atque Latinorum antiquorum longe ab his superari judicat, siquidem ratio ipsorum concitandi affectus ad naturam rei magis composita fuerit. Superest id hominum genus hodienum in extremis Scotiae ac Hiberniae oris; prisca autem tempora ingentem adeo eorum numerum tulerunt, ut fictionibus eorum &carminum tropis veritas historiae antiquae haud parum obscuretur. Saepius mille doctores ac professores publici poeseos numerabantur, praeter inferioris subsellii poetas, qui liberaliter a populo passim nutriebantur, ne a Satyris eorum metuendum ipsis esset periculum. Tandem vero Reipublicae adeo coeperunt esse oneri, ut, postquam Christianis sacris gens initiata fuerat, publicis legibus proscriberentur. Cum vero Aidus Ammireas, undecimus Rex, Christianismum profesus, metueret, ne, proscriptis historiarum cultoribus, patriae historiae studium prorsus olim intercideret, lege expressa imperabat, ut ad conservandam rerum gestarum memoriam, Genealogiam, &linguae puritatem, quisque principum poetam suum aleret, ossignata ipsi certa agri portione, quae a publicis oneribus immunis foret. Errorem igitur Petroni hoc loco castigat Tolandus, dus, qui alios temere secutus, Bardos in Druidum numerum retulit. Licet enim carmina usibus sacris componerent, atque Musicae in sacris aedibus praeessent, soli tamen Druidae sacerdotum officio defungebantur, nec aliorum ministerio sacrificia Diis offerri sas erat. Tertium ordinem eruditorum inter Celtas constituebant ii, quos Graeci Quateis, Romani vero Vates appellabant, licet ipsa vox nec Graeca, nec Romana, sed inere Celtica Autori esse videatur.