# Acta eruditorum 1729 36

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, A XIACA ERUDITORUMENIEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/36

A XIACA ERUDITORUMENIEN tenti, uti plerumque sit, humorum degenerum correctioni, omissa vasorum labefactorum cura, oleum operamque aliud agendo ludant. G. L. VS GRAVESANDE MATHESEOS UNIversalis Elementa, quibus acceduni specimen commeni arii in Arithmeticam universalem Newtoni, ut & de determinanda forma seriei infinite adsumtae regula nova Lugduni Batavorum, apud Samuelem Luchtmans, 1727. 8. Plag. 16. Tab. aen. 4. ἕτε A Lgebrae haec elementa Cl. Autor privatis institutionibus destiLA navit, atque ideo, quantum potuit, breviter dixit, quae dicenda erant, & in facilioribus subsistit: neque enim ultra problemata progreditur, quae ultra duas dimensiones ascendant & rationes regularum ita reddit, ut tyro ultentiorem explicationem ab eo exspectet. Scopum sibi imprimis fuisse ait, illustrare naturam problematum, quòd plerumque negligant Algebrae scriptores, quos etiam non semper satis ex regulis generalioribus operationum rationes deducere monet. Non igitur probans illorum institutum, qui longum iter per praecepta, brevius per exempla rati, paucissimis regulis praesuppolitis artem per exempla exercent, ipso usu tyronibus regulas ulteriores insinuantes; praemisso algorithmo specioso cum in integris, tum fractis, una cum doctrina de proportionibus & progressionibus arithmetica & geometrica calculo litterali succincte illustrata; regulas circa aequationum reductiones observandas uberius prosequitur, una cum aliis nonnullis, quae viam sternere possunt problema ad aequationem reducturo. Addit deinde problemata quaedam arithmetica, quibus praecepta illustrentur; & quaenam circa constructiones geometricas problematum tenenda sint, itidem & regulis, & exemplis docet selectis. Quod attinet tractatulum, qui specimen commentarii in Arithmeticam universalem Newteni exhibet, de qua in Actis A. 1708.p. 519 diximus, Noster existimat, fore, ut usus ejus latius pateat, si multa concinne & pulcherrimè quidem dicta ad captum tyronum magis essent aptata. Scripta talia, quae paucis verbis magnam materiam complectuntur. Mathematicis quidem magis grata esse; sed non IS. Cae non omnibus; qui animum hisce scientiis applicant, utilia.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
