# Acta eruditorum 1729 362

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, RECENSIO OPERUM VARIORUM JO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/362
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/362

Et ne uiale instructus ad opus hoc accedere videatur, alia, quae jam parata habuit, subsidia partim ex Graecorum Latinorumque scriptis, partim ex gemmis, sculpturis, lapidibus, amuletis & inscriptionibus antiquissimis veterum Celtarum exponit. Spectant eo, qui passim in Hibernia, Scotia atque extremis Angliae oris inveniuntur, magnae molis cumuli, quos regionum harum descriptores, in antiquitatibus Hibernorum parum versati, pro lusu naturae interpretati sunt, cum, demonstrante Tolando, eodem proposito, quo Aegyptiorum Pyramides olim, ut monumenta potentiae principum essent, exstructi sint. Eos tempore procedente Druidae ita suos in usus convertebant, ut festis diebus ignes super illis accenderent, quibus tota collustrabatur regio, apto ad conciliandam religioni venerationem ritu, cum per omnem ita regionem illam repentinum simulque augustisfimum ederetur spectaculum. Ignes illi in honorem Dei Bagl sive Bealan, quem Romani pro linguae suae genio Belenum appellabant, accendebantur. Hiberni vero sub illius imagine solem colebant, unde hodienum Kalendae Maji Hibernis la bealteine sive dies ignis Beleni vocantur. Eundem cum hoc Beleno alium Hibernorum Deum Apollinem Grannum fuisse, quae vox in antiqua Inscriptione in Hibernia inventa Criticos atque antiquorum monumentorum serutatores mirum in modum forsit, (conf. Act. nostra Supplem. Tomo IX p. 340. 353 sq.) uberius exponit, atque alios ex Graecorum vel Latinorum lingua originem vocis hujus repetentes refellit, nec non varios priscorum Hibernorum ritus ad cultum hunc solis spectantes simul explicat. Recenset inde varia templa eorumque structuram, quae passim in Hiberniae aliisque regionibus, quas veteres incoluere Celtae, adhuc supersunt, aras & variam illarum figuram, lapides quoque ingentis molis, qui vel sacrificiis aliisque sacris ceremoniis vel civili usui, maxime Regum & Principum inaugurationi, sacrati erant, nec non diversa aedificiorum genera, quae Druidae vel singuli, juxta suas quercus, vel plures una incolebant, atque passim quaedam paganae superstitionis rudera, quae ad Christianos quoque tam Romanae ecclesiae addictos quam Protestantes, ignaros quidem eorum, quae agunt, transiere, observat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
