Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 366
Unproofread scanNot analysed yet
ACTA ERUDITORUM enim aeger corpore esset, medicus a Tolando vocatus, ut leniter aperientia ipsi propinaret, talia dedit, quae Tolando tribus continuis diebus vomitum atque alvi fluorem excitarent. De eo cum coram medico valde quereretur, ille composito ad gravitatem vultu respondebat: Eventum hunc notatu dignissimum esse. Perspiciens itaque, quod homo ille cum corporis sui dispendio experimenta capere instituat, medicis omnibus vehementer indignatus, maxime ad ductum verborum Plinii in Histor. Natural primo incerta ipsius artis medicae fundamenta exponit, inde ignorantiam, audaciam ac oscitantiam medicorum, qui de excolenda arte parum soliciti sunt, modo ditescant, exagitat. Nec Pharmacopolis parcit, qui plurima medicamenta incongrue confercientes, virtutem specificorum, ut vocantur, quae agro prodesse potuissent, suffocant. Hippocratem tamen atque remedia, quae in medicorum scholis Galenica vocantur, magni facit increpans nostri temporis medicos, quod simplicium virtutem non studiose satis percontentur. Unde corporis sui causa, se post recuperatam salutem Hippocratis Opera diligenter perlecturum, secum constituit. Votum tamen hoc inane fuit, cum ex morbo, quo decumbebat, cum haec scriberet, ipsum non convaluisse constet. Literae, quae sequuntur, vel a Tolando partim ad cives suos, partim ad exteros, Leibnitium, van Dalen, Graeviuim aliosque scriptae vel mutuae ad datas a Tolando, multa continent historiam literarum ejus temporis atque Reipublicae illustrantia, inprimis ad penitius introspiciendum Tolandi ingenium faciunt. Sed ob argumentorum varietatem nihil fere hoc loco adducere inde licet, praeter confessionem fidei, quam Tolandus alicubi edidit, cum colligi inde queat, quam simulate Tolandus eique similes agant, &quam parum assertis ipsorum, de servido veritatis amore, cui ut refrigentur, nec praemiis nec minis induci queant, fidendum sit. Rem, ut gesta est, narrabimus. Amicus quidam literis absque nomine subscripto ad Tolandum exaratis, &in publica caupona potus Cossee, quo divertere Tolandus frequentius solebat, relictis ipsum monebat, ut, cum ab omnibus pro viro sagaci atque erudito, sed parco Deorum ac infrequenti cultore habeatur, de animae suae salute serio cogitet. Quam in hoc universo omnia caduca sint, graviter urget, atque inde prudentis esse arguit, ne praesenti voluptate famae eruditionis singularis, ac majoris prae aliis perspicaciae temere se inescari patiatur, sed futura inprimis prospiciat.