# Acta eruditorum 1729 367

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ACTA ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/367
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/367

Reciprecis literis eodem in loco depositis, amico huic respondet Tolandus, se dolere vehementer, quod religionis ac pietatis in Deum causa multis suspectus sit, & ut criminationes eorum, qui Christianae fidei ipsum addictum negarent exploderet, hanc fidei sua confessionem edit: Penitus persuasus certissime credo existentiam Entis infinite boni, sapientis ac potentissimi, quod nostra lingua Deum vocamus, substantialiter ab hoc universo, quod creavit; diversum, atque continua sua providentia illud conservans, & gubernans, à quo, per quem, & in quo sunt omnia. 2) Quod Christum in specie attinet, credo ipsum esse Deum manifestatum in carne, sive verum Deum & vominem, perfecte unitum, absque voluntatis diversitate, aut essentiae confusione. De humana ipsius natura credo secundum Prophetas, quod natus sit ex immaculata virgine, conceptus virtute Spiritus S. adeoque immunis ab omni labe hominum lapsorum; quod resurrexerit ex morte tertio die, postquam a Judaeis in crucem actus fuerat, & post quadraginta dies in caelum ascenderit, unde reditum ipsius in die extremo, ad judicandum me cum orbe universo, expecto; quod, quamdiu in terris versatus est, perfectum virtutis exemplum vita sua expresserit, suaque doctrina non fallacem regulam, quid agendum nobis, ferendum, aut sperandum sit, dederit, quodque sacrificio mortis suae in gratiam atque misericordiam patris sui omnes reduxerit, qui parentis voluntatem sequuntur, inprimis eos, qui verbo ipsius credunt, opera ejus imitantur, atque intercessionem ipsius amplectuntur; quod tam sancti adulti ante ejus passionem mortui, quam infantes ante rationis usum mortem subeuntes, ipsius merito à morte liberentur, ita ut nemo absque mediatore salvari queat. Denique quod ipse sit solus legislator, atque autor doctrinae ecclesiae suae praescriptae. 3) Credo nos sanctificari divino spiritu, qui operatur in, & cum nobis, nosque dirigit ac perficit. Confiteor puritatem, excellentiam atque obligationem praeceptorum evangelii, quae tribus his comprehenduntur capitibus, ut sobrie, juste, ac pie vivamus, Deum super omnia amemus & proximum sicut nos ipsos. Haec summa est certitudinis meae de vita aeterna, spe cujus jam meam hanc non confictam fidei professionem scripsi.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
