Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 368
Unproofread scanNot analysed yet
Inde porro literis his deducit, quod omnes, qui de allatis modo capitibus secum consentiant, atque S. Scripturam pro Dei verbo accipiant, pro fratribus suis in Christo habeat, quodcunque vel de se cogitare, aut quo ipsos nomine appellari placeat. In appendice Operis hujus denique adjicitur M. Benj. Baylyi Rect. ad S. Jacob. Bristol. de immortalitate animae ejusque a corpore distinctione tractatus, pro quibus stabiliendis argumenta quaedam ex Platon. Alcibiad. I repetuntur, eoque modo, ut fortius stringant, quam quo a Platone proposita fuerant, disponuntur. Quae sequuntur Observationes Criticae in Nazarenum Tolandi, de opinione Cerinthianorum, Carpocratianorum, Ebionitarum, atque Nazarenorum, incertum est, an ab ipso profectae, inter schedas tamen post mortem repertae sunt, &non vulgarem eruditionem spirant. Ultimo denique loco exhibentur Celeberr. Leibnitii Annotatiunculae subitaneae ad librum de Christianismo mysteriis carente, ubi doctrina ac perspicacia sagacissimum Autorem facile prodit. Non ille invidus Tolando negabat, quicquid in ipso virtutis erat, simul vero, quae parum reverenter in S. fidem, aut non satis caute effutiverat, candidus reprehendit, hoc quoque laboris sui exemplo vel inimicos convincens, quam bene summa eruditio ac vera in Deum pietas cum probitate conjuncta, in eodem viro consistere queant, cum praevidere nulla ratione potuerit, haec cogitata sua publicae luci aliquando expositum iri. MEMOIRES POUR SERVIRALHISTOIRE &c. h. e. COMMENTARII HISTORIAE CELEBRIuim in Rep. literaria Virorum inservientes. Accedum Catalogi librorum a quoque scriptorum, de iisque judicia. Tomus II &III. Tomus IIS III. Lutetiae Faris. apud Briassonium, &Amstelodami, apud Herm. Utwerfium, 1728. 8. Alph. 1 plag. dimid. 12. TOmo hoc secundo (primum A. 1727 p. 488 recensuimus,)