# Acta eruditorum 1729 37

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, A XIACA ERUDITORUMENIEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/37

Defectum huncce corrigi, si scripta talia commentario illustrentur, qui a Mathematicis negligi possit, exemplo Geometriae Cartesii probat. Optat igitur, ut inter tot magni nominis Mathematicos, qui hoc tempore vigent, aliquis opus hoc in se suscipiat. Eorum igitur attentionem excitaturus circa necessitatem istiusmodi commentarii, specimen ipse dedit, in quo duo loca illustrat, alterum de divisorum inventione; alterum de regula extrahendi altiores radites ex quantitatibus numericis duarum potentia commensurabilium partium. In tractatulo altero methodum illustrat determinandi valorem ipsius y ex nota quantitate X in data aequatione ope aequationis assumtitiae y = Ax* 4. BX** 4 CX*** 4 DXV &c. ubi desiderat, vulgo non doceri, quinam esse debeant valores exponentium H & T, cùm tamen in his detegendis omnis haereat difficultas. Varia de iis observasse Carolum Reynia in Analysi demonstrata, quam in Actis A. 1709 p. 275 recensuimus; sed minime explicasse, qua regula numeri ipsi determinari queant. Nelo, tonum demonstrasse determinationem numeri n; de investigatione numeri r egisse Tailorum in tractatu de methodo incrementorum, quem in Actis A. 1716 p. 292 repraesentavimus: sed observasse jam Jacobum Stirling in tractatu, de Lineis tertii ordinis Newtonianis, qui A. 1717 in 8 Oxoniae prodiit, sed tunc temporis ad manus nostras non pervenit, ut eum in his Actis conimendare datum nobis fuisset, regulam Taflorianam in quibus. dam occasionibus fallere. Stirlingium, qui inventa Newtoni de lineis terili ordinis seu de curvis secundi generis a Viro summo in Tractatu de Enumeratione linearum tertii ordinis absque demonstratione proposita demonstravit, & solutionem trium problematùm, nempe 1) de linea celerrimi descensus in quacunque gravitatis hypothesi, 2) de methodo disponendi quotcunque sphaeras, in fornicem & inde demonstrata proprietate praecipua curvae catenariae, 3. de linea, quae ad angulos rectos secat omnes hyperbolas conicas iisdeni verticibus & circa eundem axem descriptas, appendicis loco subjunxit, obiter tradidisse regulam, in quam se casu incidisse fatetur, & cujus demonstrationem frustra quaesiverit, ut adeo breiten, gau38 ACTA ERUDITORUM adeo eam universalem esse affirmare non audeat. Etsi autem Cl.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
