# Acta eruditorum 1729 386

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, INC. SUETONII TRANQUILLI DE XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/386
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/386

Almeida, Rhetorices quondam apud suos Professor Primarius, postea Praelati, ut vocant, Cec cant, honore ornatus, cum aliis duobus ejusdem dignitatis viris res civium suorum Romae egit, ac nuper designatus Protonotarius Apostolicus Supernumerarius, quod tamen munus ipse renuit propter simultates, quae Regi suo cum Romano Pontifice adhuc intercesserunt, quasque Nostrum Olisiponem digressum exstincturum esse, sama circumfertur. Ex praefatiuncula, quae subjuncta est dedicationi, quam Ill. adolescentulo Comiti de Vimioso, cujus imaginem in aes incisam frons Operis refert, liber inscribitur, didicimus, quinque priores Tranquilli libros Pl. Rev. Almeidam olim edidisse. Eos nunc uberioribus & exactioribus, uti sibi videtur, notis stipatos, reliquis eadem ratione confectis, in publicum prodi e jussit. Nihil vero amplius in hac nova editione reperies de Suetonii, quae supersunt, scriptis praeter duodecim Caesarum vitas, easque haud quidem integras, sed, obscoenis de more Pontificiorum exsectis, hinc inde mutilas. Nunc de ipsa Editoris opera, quae quid valeat, quid dare recuset, optime noveris, cum ex Praesatione haec verba probe tenueris: Prolixitatem redundantiamque nostram aequi bonique consulite. Quod enim eadem plurifariam repetamus, & ad unam explicandam aut sententiam aut dictionem pluribus iisque synonymis passim utamur vocabulis, in causa fuit duplextironum, quibus unice laboravimus, emolumentum, videlicet, ut auioris mentem assequerentur facilius, & aliquam interim Latini sermonis copiam nanciscerentur. Certe nihil verius dici poterat. Videbimus de singulis. Prolixitas redundantiaque sane est, notis suis intexere, quidquid de verbulo, quod interpretari velis, lux ei accendatur, nec ne, dici potest. Documento est nota 14 Capitis primi, in qua mentio sit praetextae puerorum, praetextatorum morum, praetextati sermonis, Papyrii praetextati, praetextae magistratuum, praetexta nigrae. Tot res in unam notam constipandae erant, ut lector intelligeret, quid sit praetextato desponsata fuerat! Eadem deinde plurifariam repetiisse, abunde testatur crambis non nisi summa cum lectoris nausea toties apposita de praetextato p. 2. niis p. 7. 84. 792. 924. Pluribus etiam iisque synonymis passim vocabulis usus est; tantum vero abest, ut res inde clarior facta fuerit, ut potius omnia alia iis demonstrentur. Sie p. 71n.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
