# Acta eruditorum 1729 387

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, INC. SUETONII TRANQUILLI DE XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/387
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/387

7, deni & decem ex Nostri mente sunt synonyma, cum tamen sensus verborum sit, Caesarem singulis ex populo denas olei libras divisisse. Aliud vero est singulis e populo decem olei libras dare, aliud populo in universum totidem dividere. Nostro vero utrumque idem est. Ejusdem commatis est p. 4161. 8, nota, Tiberii nimiam vini aviditatem per appetentiam, sitim explicans. pag. 67 n. 39 & 82 1. 24, pueri facilius Suetonii mentem nunc assequentur, cum crebro interpretatum legerint per crebiter, quam vocem unde Noster acceperit, Oedipo conjectore opus est; hoc certum, latium eam nunquam vidisse. Putabamus olim inter σφάλματα operarum, quibus haec editio tota quanta scatet, referenda esse, quando forte litera canina exciderit, quod saltem apud Vitruvium crebriter legisse memineramus. Verum omnia in cassum, crebiter altera vice redeunte. Agnosce denique ex uno exemplo, quantae in omnibus Nostro sint synonymorum copiae, puta ex pag. 398. n. 10, quo loco τῷ implicare alleverit: involvere, innectere, intricare, impedire, impedicare, illaque are, irretire. Unice etiam tironibus laborasse, in compilandis notulis suis, non opus erat dixisse. Puerilia, quibus eae sunt resertae, satis loquuntur. Quidquid enim, ut iterum Editoris nostri ex Praefatione verbis tecum, lector, agamus, aut sollerter animadversum, aut perspicue interpretatum, aut apposite adjectum reperiatur hic, id ferè omne Casaubono, Beroaldo, Torrentio, Sabellico, Marcilio, Babelonio, Pulmanno; Egnatio, Glareano, Lipsio, Turnebo, Ursino, Scaligero, Gravio & non paucis aliis acceptum referendum est. Quibus si Pitisci & Perizonii observationes, de quibus in Actis his Supplem. Tom. VI p. 194, & A. 1726 Mens. Ma. p. 217, actum fuit, addas, eadem paene omnia, quae alicujus momenti, noveris. Nam ea omnia eruditionem Minellian in sapiunt, quae Almeidae soli tribuenda, qui, istis antes nominatis in re forte altioris indaginis silentibus, egregie itidem silet. His quidem, quae sub lima sunt, novis Commentariis ad nos olim allatis, bona spe eramus, Codices MSStos ab aliis editoribus: missos consultos, aut quid novi praestitum fore; si autem dic mus, quod verum est, ea frustrati sumus. Adeo omnem operam, quantam quidem in illis perlegendis adhibuimus, perdidimus, nullibi reperientes, Editorem loca male affecta restituisse, aut foeda emaculasse, aut dubia firmasse, aut obscura illustrasse, quorum tamen omnium haud exiguum numerum noverit, qui Suetonium penitius perspexit. Ultima denique ut aliquam interim Latini sermonis copiam nanciscerentur, ex iis, quae supra in commune posuimus, verbis, haud minus ac cetera rite in Nostro verlaturo probe sunt tenenda.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
