# Acta eruditorum 1729 389

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, OPERE VARIE CRITICHE DI LODOVICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/389
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/389

Occurrebat inter hos praecipue Ludovicus Castelvetrus, magnam sua aetate vulgaris linguae cultura non solum, sed mitioris doctrinae universae copia famam consequutus, & cujus scripta omnium tunc manibus circumferri consueverant. Haec si studiose conquisita sex Tomis denuo edi curavisset, magnam se apud populares initurum gratiam est confisus. Dum vero interim laudabile hoc institutum difficultates premere coepissent haud facile superandae; constituit apud animum illa tantum vulgare ex Castelvetri ingenii monumentis, quae nondum antehac lucem communem vidissent, & quorum copia ex amicissimi sibi Viri Cel. Muratorii dono sacta fuisset, qui idem autoris nostri vitam amplo eoque luculento Commentario praesenti Operi praefixo exposuit, per summa am nobis capita pro instituti more referendam. Natus autem fuit Ludovicus Castelvetrus Matini A. MDV. genere inter suos admodum nobili. Prima statim pueritiae temora incredibilis mansuetiorum litterarum, Latinae praesertim linguae, emor sibi vindicaverat, adeo non intra adolescentiae annos imminutus, ut potius, quum Bononiae, Ferrariae, Patavii atque Senis, ex parentis voluntate, legum studio unice operam dicare debuisset, omisso hoc, vel negligenter saltim satis exculto, genio tantum suo obtemperaret, & solas sibi delicias liberaliores arse faceret. Quae quidem res, quamvis famam Nostro atque Academiae Senensis Intronatorum societatem nature conciliaret, ita tamen displicuit patri, ut assumto Doctoris titulo Romam illum abire, atque in contubernio Joannis Mariae della Porta, qui tum Ducis Urbinatis oratorem apud Pontificem egerat, & sanguinis illum necessitudine attigerat, aulae negotiis expedipediundis vacare juberet. Sed rediit ille statim clam cognato Senas, & Bernardino Maffejo, posthaec Cardinali, Marcello Cervino, qui, Marcelli II titulo, Pontifex tandem factus est maximus, & Alexandro Piccolomineo, insigni philosopho, laborum sociis assumtis, Graecis Latinisque literis & vernaculae linguam excolendis noctes diesque strenue invigilavit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
