Latin
MISCELLANEOUS WORES IN VERSE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 395
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ut paulo plenius exequatur, totum Dialogum Il huic labori impendit Autor, in Poetis quippe omnium optime versatus, triplicemque adeo producit nummorum serieim, primam eorum, qui Deas eodem modo repraesentant, quo a Boetis decantatae sunt; alteram eorum, qui aenigma seu quoddam metaphorae genus referunt, a Poetis optime revelatum; tertiam denique eorum, qui integras provincias sub foeminae figura sistunt, atque hos quoque e Poetis mire illustrari, Autor probat. Dialogo Ill comparatio veterum &modernorum numismatum instituitur, quae tum metallo ipso, tum occasione cudendi, tum inscriptione &figuris inter se differunt. Docet itaque Noster, vereres aeri potius quam argento aut auro res maxime memorabiles impressisse, optimo consilio, scilicet quod memoria rerum in metallo sequiori, nullis quippe aurisabrorum infidiis obnoxio, diutius conservetur. Contra moderni pretium nummi in ipso metallo constituentes, auro potius utuntur vel argento; refertque Autor, se in Caesareo nummophylacio Viennae vidisse Philippum Il in auro viginti duarum librarum, &miratur, modernos Principes tam parum famae suae studiosos, ut in publica moneta rerum bene gestarum memoriam adhuc neglexerint. Et quamvis Romani Impp. numismata maximi moduli, communi usui exempta, reservasse amicis credantur, ne tamen periret rei, quam exhibent, memoria, easdem inscriptiones &figuras vulgari etiam monetae impressisse, Nostro observantur. Praeterea Senatus Romanus Imperatorum suorum res non modo bello, sed &pace bene gestas inscribebat nummis, non sine adulatione &procul omni satyra; at nostri Principes, qui ipsi jus cudendae monetae exercent, virtutum suarum praecones esse nolunt, satisque habent, captae urbis, vel victoriae reportatae memoriam in illis relinquere. Quod ad Inscriptiones, extollit Autor brevitatem veterum, qui duobus saepe verbis integris Voluminibus scribendis materiam praebent, ridet vero copiosas illas inscriptiones recenjorum, poeticas maxime, quas inter maxime absurdam memorat in nummò Gustavi Adolphi memoriae dicato: Miles ego Christi, Christo duce sterno tyrannos, Haereticos simul calco meis pedibus, Parcere Christicolis me, debellare feroces Papicolas Christus Dux meus en animant. Quin imo vix partem versiculi in nummo ferre potest, nisi forte sit Poetae cujusdam antiqui &feliciter accommodetur rei novae; inprimisque exagitat Germanos, patronos Chronostichorum, quale illud in altero Gustavi Adolphi nummo: ChristVs DVX ergo tel VMphVs, annum indicans non 1627, ut Noster ait, qui eo anno cusum putat, sed 1632, quo primam Rex ille in Germaniam expeditionem suscepit.