Latin
ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed superest Liber III, qui perplacet. Animus est Perillustri Autori in cujus libet Voluminis calce Regum, Principum, aliorumque virorum illustrium stirpes &stemmata, &publica sub unoquoque Rede vel Imperatore edita monumenta, quorum exstat memoria, subjicere: quod cum in his antiquissimis rebus fieri non potuerit, in eum locum eximium eumque historicum omnium virorum fortium, à Tuistone ad Chararicum Francorum Regulum, Indicem substituit, laudatissimo consilio, ut in eo legantur, quae ad fabulosam historiam pertinentia Cimbrici Belli aetatem antecedunt, &quae post illud bellum collocanda, perpetuo tamen orationis filo commode innecti non potuerunt; sinmul ut uniuscujusque viri celebris res in Annalibus ex temporum ordine dispersae discerptaeque, hic in unum collectae, ipsis. oue idoneorum autorum non locis sed fere ubique verbis adductis firmatae, uno veluti oculi ictu usurpentur, ubi diligens lector monendus est, si forte quem Principum virorum in illo libro tertio quaefierit, nec invenerit, ut ne Perillustram Autorem humani quid passum esse opinetur; sed, studio potius, ne primi Voluminis moles nimis excresceret, &quod ille ad stemma altero Volumine explicandum pertineat, omissum esse sciat. Index diligenter confectus opus claudi Bibliopola justam diligentiam adhibuit, ut libro suus constet nitor atque ornatus, ad quem imprimis Excellentissimi Praesidis imaginem referas, artifici manu aeri incisam, operisque fronti praefixam. Sed &Perillustri Autori placuit, eo curam suam extendere, ut uniuscujusque libri initium finemque effigies ornent, qui nos Romanos res Germahicas illunt antes, majorumque ritus varios &consuetudines exhibentes: qui mos &insigne decus libris conciliat, &ad propagandam refricandamque antiquam memoriam merito peridoneus habetur. Quo te amplius moremur, Amice Lector, non suppetit: nisi ut conceptis verbis nobiscum voveas, ut Excellentissimo Praesidi identidem tantum otii supersit, quantum requiri videtur, ad perficiendum Opus, cui exterae etiam gentes aliquando invidebunt, JOANNIS SCHILTERI THESAURUS ANtiquitatum Teutonicarum, Ecclesiasticarum, civilium, litterariarum. Tomus III, exhibeis Glossarium ad Scriptores lungue Francicae lespannicae, veteris, in quo vocabula BIE &formulae Alematica &Arangica, Gallica ten, Angig. Saxonica, &Longobardica, ex monumentis vetustissimis tam editis quam ineditis recensentur &illustrantur; insertis variorum eruditorum observationibus. Cum praefar. JO. PRICKII, SIT. P.