Latin
ADISCOURSE CONCERNING FEVERS IN
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 4-3
Unproofread scanNot analysed yet
A quam Mechanicas tanquam vanas atque deludentes in Medicina adhibendas dissuadet. Hanc enim esse causam, quo ininus ad altius fastigium evecta sit Medicina, existimat, quod veterum mauuductionem neglexerint atque contentui habuerint Recentiores, libidine novarum hypothesium atque systematum excogitandorum occoecati; hinc Indicationes curativas non petendas esse, addit, a commentis ejusmodi, quae observationibus non respondent, &experientiae potius contrariae sunt. Quapropter explodit systemata eorum, qui salia biliosa pro febrium non minus quam aliorum merborum, autorum pariter ac chronicorum causa agnoscentes, omnes curationes per emetica, purgantia &clysmata oleosa absolvunt; qui alcali supponunt praeternaturale, per acida immutandum; qui acidum accusant, per testacea supprimendum; qui febrium somitem venenum aliquod fingunt, spiritus animales infestans, per alexipharmaca ejiciendum vel cortice Peruviano cicurandum; qui denique certitudinem Mathematicam in Theorematibus, Propositionibus, Axiomatibus, Lemmatibus, Scholiis, &Corollariis suis se invenisse jactitantes, corpus humanum aeque ac aliorum brutorum legibus mechanicis dirigi praetendunt, ita ut partes solidae regulis Geometricis, fluidae Hydrostaticis sint subjectae, quarum aequilibrium justum sanitatem, destructum morbos efformet. Practicos potius monet, ut naturam ducem sequantur, hujusque dispositiones, motus &tendentias advertant, laudabiles conatus promoveant, erroneos vero corrigant; necesse autem esse dicit, ut cognitam habeant veram structuram &conditionem partium corporis humani, tam in statu naturali quam praeternaturali, repetitis observationibus, ratione suffultis, conconfirmatam, tantum signorum diagnosticorum apparatum collegerint, qui ad morbi speciem determinandam &ab aliis discernendam sufficiat, &medicamentorum virtutes in comperto habeant; his enim subsidiis instructos facili negotio remedia morbis opponere posse, quae vel ab aliis autoribus commendata vel propria experientia probata fuerunt. In Epistola II docet Amicum, quomodo methodum medendi febribus dirigere, &infirmorum conclave ingressus gerere se debeat.