# Acta eruditorum 1729 4-4

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, HORAE SUBSECIVAE MARBURGENSES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/4-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/4-4

Tribuit autem Autor intellectum Systematicum Geometris veteribus Euclidi, Archimedi, Apollonio, Theodosio & in universum Mathematicis veri nominis. Inter philosophos exempli loco commemorat Aristotelem, Confucium, Cartesium & inter Theologos Caspurum Neumannum, Theologum haud ita pridem apud Uratislavienses clarissimum, ita tamen, ut Confucio nonnisi intellectus Systematici dispositionem naturalem, sed eminentem tribuat. Etsi enim Confucius Systema veritatum non dederit, sed talia potius, quae scopae dissolutae vulgo videntur, ea tamen, quae in ideis ipsius continentur, non modo acumen profundum sapere, verum etiam pulcherrimo nexu inter se cohaerere putat, ut, qui intellectu Systematico polleat ac notionibus animum habeat refertum, verbis factisque Confucii respondentibus, in Systema ordinatissimum redigere queat veritates universales in ideis Confucii clarissimis, sed minus distinctis olim contentas. Et quamvis in ea incidens tempora, ubi deerant, quae extrinsecus in dispositionem naturalem ad habitum evehendam influere debebant, ipsum habitum nunquam fuerit consecutus; non tamen obosam ac inutilem eidem fuisse dispositionem illam naturalem intellectus Systematici prorsus praeclaram, cum absque ea ideas rerum moralium atque civilium solas non infixisset, quae Systema pulcherrimum idemque veritati consentaneum comprehendunt, ab eo in apricum producendum, qui ideas Confucianas in animo suo excitare ac veritates universales in iis latentes eruere valeat. Differentiam intellectus Systematici & non Systematici exemplo Cartesii & Gassendi illustrat. Has autem illius praerogativas recenset, quod veritatem intimius perspiciat, quod securus in scientiis progressus inde pendeat, modo caveatur, ne Systema elementare, quod primas veritates continet, erroribus sit obnoxium; quod ejus ope contradictiones evitentur omnium facillime; quod eodem instructus ab autoritatis praejudicio prorsus immunis sit & solus eclecticum veri nominis agere aptus; quod errores idem facillime detegat sibique ab iisdem caveat: quae singula more suo ex ipsis notionibus rerum luculenter Nemperare uenae in MENSIS JULTIA. MDCCXXIX. ter evolutis deducit. Neque vero Autori sufficit Systematis elementaris necessitatem adstruxisse, cujus defectu intellectus Systematicus in errorem incidit & ex uno errore alios legitima ratiocinandi lege deducit; sed clarissime insuper docet, quaenam in Systemate elementari condendo observari debeant, ut intellectui Systematico formando & ad altiora praeparando sufficiat. In eo nimirum notiones istas communes, quae clarae quidem sunt, sed confusae, universalitate in imaginibus singulorum latente, reducendas esse ad distinctas & verbis determinati fixique significatus expressas ab imaginibus separandas, ut vel in definitiones, vel in propositiones universales ad ratiocinandum utiles evadant, ubi veritates a priori deducendae.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
