# Acta eruditorum 1729 4-5

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, LRULIIORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/4-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/4-5

Neque enim 1) probat, quod velocitates initiales ponantur potentiis proportionales, seu elementa velocitatum proportionalia pressionibus sive potentiis per aequalia tempuscula agentibus, cum eadem alii quoque functioni pressionum proportionalia esse possint, istud vero nec demonstratum hactenus sit, nec unquam demonstrari posse existimet, utut eandem veram esse largiatur. Nec probat 2) quod ponatur, potentiam eundem velocitatis gradum communicare debere dato tempusculo corpori moto & corpori quiescenti. Ipse igitur viam longe aliam ingreditur, ut ex principiis necessariis illam virium compositionem tandem deducat: quae cum non nisi per multas ambages obtineatur, novam illam demonstrationem huc transferre minime licet. Kep. lerus in Commentariis de motibus stellae Martis dudum imploravit opem Geometrarum in solvendo problemate de area semicirculi ex quocunque puncto diametri in data ratione secanda Christophorus Urennus ope cycloidis protractae problematis constructionem dedit: sed cum curva sit descriptu admodum difficilis, solutionem per seriem infinitam ei praetulit Newtonus, cujus exemplum secuti sunt David Gregorius & Jo. Keill. Citra serierum usum solutionem dederunt Philippus, de la Hire, Jacobus Cassinus & Petrus Horrebowius. Sed novam eamque facilem constructionem ope quadratricis Tschirnhausianae affert Hermannus, quam absque demonstratione huc asserimus. Profig. 6. blema his verbis enunciat: Dividere semicirculum AQD per lineam BE ita ut trilineum ABE sit ad semicirculum AQU in data ratione DN ad DHZAE. Constructio haec est: Semicirculo DGH alteri AQD aequali inscribatur quadratrix DLGH talis indolis, ut ex quolibet ejus nuncto L ductis LK parallela diametro DH, & LM eidem perpendiculari, sit ubique arcus respondens hujus divisionis, nempe DK, ad abscissam DM, ut DKG ad radium DI.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
