# Acta eruditorum 1729 4-6

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, OPERE VARIE CRITICHE DI LODOVICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/4-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/4-6

Posthaec, quum patris indignatio paulatim deferbuisset, qui jam cedendum esse naturae filii, quae expulsa saepius recurreret, existimaverat, Mutinum reversus, nihil non effecit, ut cultiores Musae apud cives suos in honore haberentur. Quem in finem tum & ipse, cum Joanne Grilenzone, Medico, singulis diebus domi apud se scholas instituit, in quibus tam Graeci quam Latini prisci aevi scriptores exponebantur, tum & hoc apud senatum urbis impetravit, ut lauto stipendio Franciscus Portus, Candia natus, graece perinde latineque doctissimus, & hoc A. MDXLVI Ferrariam abeunte, Carolus Sigonius docendis literis, quibus ab elegantia nomen est, evocarentur; magnam utraque re gloriam promeritus. Condidit etiam Academiae titulo societatem eruditorum triginta numero, qui identidem, sine tamen certis legibus, conveniebant, & ad Criticae sanioris regulas veterum scripta communi studio examinabant; quod tamen institutum invidia non caruit. Siquidem a religiosis, quorum forte nonnunquam vitia censuerant Academici, tam graves in hoc negotio querelae ad Pontificis aures fuerant delatae, & illi in haereseos, quam vocant, Lutheranae suspicionem sive clam sive palam adducti, ut ipsius etiam integrae hinc civitatis fama coeperit periclitari. Permovit haec res Romanam curiam, ut A. MDXLII adhibitis aliquot delegatis rumoris causas penitius inquireret; qui, intercedente maxime Cardinalis Jacobi Sadoleti, Mutinensis, officio, postquam singuli, & inter hos Castelvetrus, certae alicui fidei formulae ultra quadraginta articulos complexae, subscripsissent, feliciter iterum componebatur. Ab illo inde tempore per plures annos tranquillo otio fruebatur Noster, donec A. MDLIII ex levissimis initiis, magnum ipsi nasceretur incommodum, non nisi eundem, quem vita, finem habiturum. Scilicet scripserat Annibal Carus, Poeta non vulgaris famae, neque adeo infelicis ingenii, Carmen in laudem gentis Farnesiae & stirpis regiae Francicae, ad Cardinalem Alexandrum Farnesium, cui tum fuerat a secretis; quod communi omnium applausu excipiebatur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
